1129 panegyricus principi michaeli korybuth consecratus gni viscera perrumperet, cohibuit44, donec Respublica post luctuosissima victoriosissimi Principis fata respirasset; qui noluit prius expirare caelestem animam45, quam hydram illam schismaticam insigni clade vidisset confectam46 stipatoresque eius Tauricanos dracones dissipatos. Pro quibus maximis in Deum ac Rempublicam meritis, cum praemii nihil ob temporum calamitatem retulisset, in Te non sanguine tantum sed etiam virtute suum Filium illud voluit derivari. Itaque Dei solio assistens Te pro se, quod iustitia divina volebat, regia dignitate ornari persuasit magnis meritis perorantibus. Adiunxerunt vota sua magni Zamoscii sacratissimum germen, uterque pietate ac religione clarus, uterque titulo defensoris Patriae Ecclesiaeque insignis47, avi proavique Tui. Accessit heroinae Matris probata Deo viduitas48, fortis, constans, sancta tamque celebris, ut non sit (loquor modo cum sacra pagina) qui de ea loquatur verbum malum49. Quae si potuit in 44 Cf. Niesiecki, Herbarz Polski IX, Lipsk 1842, s.v. Wiśniowiecki, 354: “Po zniesieniu wojska naszego pod Korsuniem w r. 1648 [Wiśniowiecki] we 3000 swoich przez siedem miesięcy mnogie kupy kozackie na sobie trzymał [...], przez co sprawił, że nieprzyjaciel nie mógł tak głęboko w tę ojczyznę wtargnąć, jak sobie zakładał”. 45 Princeps Jeremi Wiśniowiecki die 20 augusti 1651 mortuus est. Cf. anon., s.v. Wiśniowiecki Jeremi Michał, książe: WEP XII, 359. 46 Agitur de magni clade, quam exercitus Poloni ad Beresteczko diebus 28-30 iunii 1651 hosti intulerunt. Jeremi Wiśniowiecki in hoc proelio conspicuum se monstravit; cf. Halecki, op. cit. , 194. Cf. Niesiecki, op. cit., 354-355: “...pod Beresteczkiem [...] drogę do pamiętnego tam zwycięstwa z Kozaków szablą swoją naszym otworzył”. 47 Hoc dici potest praesertim de Ioanne Zamoyski (1542-1605) (cf. WEP XII, 634, et Halecki, op. cit., 167-178), sed hic sermo est probabiliter de Thoma Za- moyski († 1638), patre Gryzeldae Zamoyska, matris regis Michaelis (cf. Polska II, 47. 62), et de Ioanne Zamoyski († 1665), fratre eiusdem matris (cf. ibid., 111. 121). Cf. Niesiecki, op. cit., X, s.v. Zamojski, 66-69. 48 Mater Michaelis Korybuth Wiśniowiecki, Gryzelda, soror Ioannis Zamoyski, qui magnas possessiones (oppidum Zamoscium et latifundia circumstantia) habuit, ab anno 1651, quo eius maritus Jeremi mortuus est, in viduitate mansit; cf. Chlebowski Bronisław, s.v. Zamość: SGKP XIV, 377. Cf. Niesiecki, op. cit., IX, 356. 49 Cf. Niesiecki, op. cit., X, 68, ubi dicitur quod mater regis Michaelis “była [...] jak urody pięknej, tak cnót wybornych, osobliwej pokory”. Cf. Judith 8, 8: “nec erat qui loqueretur de illa verbum malum”. Cf. Relacje II, 386, ubi refertur quod mater neo-electi Regis Michaelis “[...] podziękowała Bogu za wywyższenie syna.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==