1128 scripta laudativa Tuo Honori excellentiae, sublimitati sic Deus Optimus Maximus- que favit, ut non occulta solum virtute, sed etiam manifesta eius declaratione, Tibi militaverit. Verum ne quis arbitretur eorum, qui magnifica omnia expetunt et laudant sola, errasse Poloniam in arte civili dum divinis instinctibus rapta Regem Te sibi constituit: sciat orbis, Augustissime Princeps, et Tui authorem sanguinis esse Iovem40, Divumque Genus Korybuthiorum Ducum ex Piasteo atque Iagellonico semine constare41. Qui nolit assertioni nudae fidem habere, excutiat Annales Polonos Lithuanosque et in rei praesentis notitiam facile delabetur: cui ego dilatandae insudare ex proposito [f.C2v] nec debeo, nec volo. Tota mea cura est, ostendere, Te ex caelo nobis Principem datum esse. Cur ita? Dicam quod sentio libere sine adulatione, apud Regem liberi populi; in virtutis Maiorum Tuorum atque Tuae, praemium. Quantum enim de Ecclesia Dei quantum de ipso Deo meruit, ille divinus heros, Parens Tuus excellentissimus? qui totam vim rebellium Deo ac Regno schismaticorum suis humeris unus ac solus multo tempore sustinuit42; qui orbam Principe Patriam43 ab eiusdem colluviei crudelitate defendit eamque tamdiu, ne in Re40 “author sanguinis”, h. e. “generis author” asseritur Iovis pro re Michaele esse forse in sensu originis caelestis (Iovis pater, Omnipotens, Maximus). 41 Genus Korybuthiorum ducum ex Iagellonico, non autem ex Piasteo semine, constat, quia dynastia polona quae originem a Piasto trahebat “governò l’intera Polonia fino al 1370, della quale il ramo di Masovia si estinse l’anno 1526, mentre quello della Slesia nel 1675”; cf. Halecki Oskar, Storia della Polonia, Roma 1966, 38. Cf.: Dowiat Jerzy, s.v. Piastowie: WEP VIII, 618: “w ogóle ostatnim z Piastów był Jerzy Wilhelm, książe legnicko-brzeski”(† 1675). Attamen cum Michaele Wiśniowiecki i Poloni volevano “innalzare al trono un compatriota, un «Piast» proveniente dalla nobiltà nazionale”(cf. Halecki, loc. cit.), dum sua familia erat descendens a fratre Ladislai Jagiełło, regis Poloniae, fundatoris dynastiae Iagellonicae (1386 -1572). 42 Cf. Halecki, op. cit., p. 194: “Geremia Wisniowiecki [...] si distinse nella eroica difesa di Zbaraó, dove un pugno di Polacchi sostenne l’assalto di molte migliaia di Cosacchi e di Tartari per ben sei settimane [1 luglio 15 agosto 1649] di omerica lotta”. 43 Agitur de morte Ladislai IV (die 20 maii 1648), regis Poloniae. Cf. Tymowski M. et alii, Historia Polski, Paris 1986, 162.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==