Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1125 panegyricus principi michaeli korybuth consecratus neque rationibus a sententia sua quibus quisque pro se copiosissime abundat, sed magis divino nutu quemque deduci. Hoc olim et ille Romanorum oratorum et senatorum princeps Tullius in sua Repub[lica]24 expendens cogebatur exclamare: “Quod a fretum? quem Euripum25 tot motus, b tamquec varias habere creditisd agitationes, ecommutationes, fluctuse: quan- tas perturbationes et quantos aestus habet ratio Comitiorum?”26 Quamobrem vidimus illa nuper apud nos aliquoties non sine mag- no Patriae incommodo (nisi Deus ex malis bona eliceret) interrupta27 atque ob dissentiones Civium irrita. a add. ”enim” (LCL) b add. “tantas,” (LCL) c “tam” (LCL) d “putatis” (LCL) e-e “commutationesque fluctuum” (LCL) Nunc itaque quid habemus dicendum, cum Te, Augustissime Princeps, tam frequentibus Comitiis, qualia nusquam ante fuisse credendum est, centenis prope suffragiorummillibus, electum Regem salutamus? Non est hic aliud, nisi virtus ex alto, quae amore Tui sic inflammavit pecora liberrimorum Civium, ut, cum vel omnes una, vel multi eorum regnare possent, Te unicum e medio sui Regem statuere maluerint28. Tibi uni [f.C v] decreverut Honorem, quo quisque iure aequalitatis dignum se poterat iudicare. 24 Evidenter hic sermo est de opere Ciceronis intitulato: De re publica, sed revera textus allegatus provenit ex alio opere (cf. annotationem 18 infra). 25 Cf. LCL X, 232, no. a: “The Euripus was the strait between the coast of Attica and the island of Euboca, notorius for its tricky currents”. 26 Cf. Cicero M. Tullius, Pro Murena, §35 : Cicero, The Loeb Classical Library (LCL), Cambridge-London 1977, X, 232. 27 Sermo hic est de damnosa in Comitiis Reipublicae Polonae praxi “liberum veto”, quo prima vice anno 1652 ob “veto” unius legati Comitia interrupta sunt. Cf. Gloger, III, 141-143, s.v. Liberum veto. 28 Cf. Kochowski W., op. cit., I, 28-29: “lepiej zaiste wybrać... króla Polaka [...] uważając ten głos za nieomylną wyrocznię, z zapałem wykrzykują: niech żyje król Michał Korybut. [...] Podobnąż jednomyślnością inne prowincye przyjęły króla Michała. [...] wszyscy zgodnie okrzyknęli królem Michała, wyjąwszy niewielu Litwinów...[...] Bez wątpienia słusznie za pierwszy cud można było uważać jednomyślną w elekcyi zgodę tak wielkiego zebrania...” Cf. ibid., II, s.v. Elekcyjność i elekcje królów, 127: “Elekcja [...] Michała Korybuta upamiętniła się jednomyślnością wszystkiej szlachty przeciw zabiegom nieprzychylnych Michałowi magnatów”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==