Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1126 scripta laudativa Macte hac Tuorum Polonorum erga Te benevolentia divinitus comparata, qualem nec dum sol orbe toto spectavit, in unum hominem a tanto populorum numero congestam atque coacervatam. A regibus Rex constitutus es, regibus imperaturus. A Deo dixisse debui, qui cum omnes alios, tum Te praecipue voluntate sua gentiliberrimae Principem destinavit, perfecit et praefecit. Age Deo grates, gentem, quae Te maxime adamavit, redama; totum Te eius commodis, incolumitati ornamentisque impende. Venio ad reliqua, quae Tui Electionem divinitus factam esse nobis comprobarunt. Cum enim de Te mentio facta esset in campo, repente examen apum Electoribus apparuit, seque non visendum modo praebuit, sed etiam subiecto pileo insidens colligendum atque circumferendum29. Non sum vanus haruspex, Dei sum sacerdos; at cum didici divinam in Ambrosio facundiam per apes, quae eius infantis ori consedisse visae fuerunt denotatam fuisse30, bonum omen Tui electionis cepi, eam caelitus ordinatam31 et Te fore sine aculeo Regem, qualem amant apes; castum, quales ipsae sunt virgineae volucres32; imo omnes earum virtutes moribus et actionibus regiis expressurum. 29 Cf. Kochowski, op. cit., 30: “Było jeszcze inne zdarzenie, które wzięto za przepowiednię szczęśliwej przyszłości: oto podczas wotowania rój pszczół wiosennych nadciągnąwszy od wschodu, usiadł był w zakresie wojewódzctwa łęczyckiego, tak zaś był łagodny, że gdy pszczoły rozproszyły się żadna nikogo nie ukąsiła i wkrótce odlatując znikły z oczu wszystkie razem”. Cf. Relacje, II, 386: “rój pszczół okrążywszy wprzód dokoła usiadł na chorągwi województwa do którego się Michał przyłączył, co gdy wzięto za dobrą wróżbę, zaczęły się na polu elekcyjnym rozlegać głosy: niech żyje Michał Korybut!”. 30 Cf. Paulinus, Vita Sancti Ambrosii, §3 : PL 14, 30, A: “... natus est Ambrosius. Qui infans in area praetorii in cuna positus, cum dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens, faciem eius atque ora complevit [...] At illae post aliquamdiu evolantes, in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. [...] ut impleretur quod dictum est: «Favi mellis sermones boni» (Prov 16, 24); illud enim examen apum scriptorum ipsius nobis generabat favos, qui caelestia dona annunciarent et mentes hominum de terrenis ad coelum erigerent”. 31 Cf. Kochowski, op. cit., 30, ubi de ostento apum, uti eius testis ocularis scribendo, auctor concludit: “nie od rzeczy materia do powinszowań królowi, podnieta nadziei pomyślnego losu”; tunc poema a quodam tunc pro occasione compositum allegit, quod ita incipit: “Rój ten szczęśliwą wróżbą potwierdza nasz wybór, – Wróży dobrego króla oraz złote czasy; [...]”. 32 Cf. DA, p. 12, no. 18.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==