1123 panegyricus principi michaeli korybuth consecratus mis Principibus es antepositus18. O arcanum coeleste inauditum! Candidatus non eras19, Rex es; quod si alicubi candidatis eras adnumeratus, maior Dei eluxit in Te virtus, cum factus es ex Novissimo Primus. I, fama, pervade terras: divulga hoc ipsis Antipodis Miraculum, cui simile visum non est. Vivente Principe, quem sola mors de solio erat tractura, comitia Polonis necessario fuerunt indicenda, ut substituerent legitimum successorem liberis pro more et iure suffragiis, illi, qui tantum civiliter mortuus erat20. Accendit aurea libertas, ut ad eius thronum concurrerent, duos serenissimos dynastas; alterum commendatione omnium fere Europae Principum insignem, alterum propria virtute commendatissimum. Cogita, quanti, quam sublimes heroes erant, quibus accedere tertius competitor non audebat! Itur ad suffragia, nominantur; [f.B2v] sed non eliguntur. Dum votorum rota volveretur, erupit ex ea Piastus; non ab humano crediderim pectore emissa voce dignissimus sceptro proclamatus et tandem Rex acclamatus. Miraculum dixi? tria fuerunt. Rex ante fata mortuus; candidati atris calculis (etsi non populi virtutem eorum amantis et venerantis, coeli tamen calculis) exclusi, electus non candidatus. Vide, quantum coelo Tibi fidendum sit, Augustissime Princeps, tam faventi et applaudenti Tuis virtutibus; quas cum haberet notissimas, ipsum promovit eas in summi Honoris fastigium et regia dig- nitate decoravit. Ausim prope iurare, Te nihil unquam de Regno Tibi obveniendo cogitasse21, cum intra Te solum Rex esse amares et velles, avidum domando spiritum. 18 Revera in hac electione fuerunt quattuor candidati ad thronum Regni Poloni, ex quibus tres erant Principes; cf. PDK II, 120: “Szlachta odtrąciła bowiem tak kandydaturę ks. Neuburskiego [...], a tak samo i francuską ks. Kondeusza jak i austryjacką ks. Karola Lotaryńskiego, tak samo moskiewską syna carskiego”. Videtur quod primi duo erant praecipui; cf. ibid., 115-116. 19 Cf. Pasek Jan Chrysostom, Les mémoires, Paris s.a., “1669”, 255: “Du candidat polonais, personne ne dit mot”. 20 Sic dictum est de abdicatione regis Ioannis Casimiri anno 1668. 21 Cf. Kochowski W., Roczników Polski Klimakter IV. obejmujący Dzieje Polski pod panowaniem Króla Michała, I, 29: “Kiedy się to działo, nasz kandydat Michał księże Korybut Wiśniowiecki siedział pomiędzy szlachtą [...], nie powiem nie mając ambicji, ale zapewne i najodleglejszej nadziei objęcia berła”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==