Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1122 scripta laudativa Haec non solum ominari de Te Augustissime Princeps, sed dubio procul audeo polliceri; cum Te divinitus nobis Regem esse concessum pro certo agnosco et (quo certior Optimi maximique Numinis auxiliorum, cuius nutu supremum inclytissimae, fortissimae, Catholicissimae nationis solium conscendisti, sis atque constantissimum Tui apud Tuos amorem retineas) hoc ipsum venia Tua clarissimis argumentis demonstrabo. Fave conatui meo divina Tua humanitate, qua sola fretus orbis tribunal non vereor subire, a pluribus forsitan, quam Tu sis electus, an de Te recta veraque pronunciem, iudicandus. Par mihi tecum hac in causa (si pateris) fortuna est. Ad Tui famam Honoris, ut minime dubitandum sit, mundus obstupescet; mea pariter audacia illum rapiet in admirationem: nisi potius id Numini, non audaciae, sit attribuendum, quod opus divinum divino concitatus afflatu aggrediar celebrare. Non enim Te Augustissime Princeps, provisi atque procurati Electores (ut plurimis [f.B2r] accidisse traditum est) nobis Regem statuerunt; non capulum gladii comminantis militis manu percussum, cum dicto, Hic Faciet, quod Augusto Consulatum pepererat15, pro Te, suffragia a libero populo extorsit; nihil ambitionis, curae, prensationis in Te quisquam advertit; non petens, imo ne cogitans quidem, electus es; prius Te, Regem Polonia salutavit, quam competitorem; imo, quia Te competitorem habere non potuit, Regem fecit. Divina id vis occulta egit, cuius proprium est latitantes in solem educere, fugientes honoris apprehendere et in apricum productos ornare. Ita quondam Saulus quaerens asinas sceptrum invenit16; Davides [s] evocatus a grege in Regem divini populi unctus est, minimus e fratribus corporis statura, maximus dignitate, quam Dei suffragio promeruit17. Adhuc Tua divinior est electio: illi sine certamine aemulorum regiis diadematibus donati sunt; Tu duobus orbis europaei sum15 Cf. Levi Mario Attilio, s.v. Augusto, Gaio Giulio Cesare Ottaviano: EI V, 346: “una rapida marcia militare di Ottaviano su Roma rinnovò i tempi delle lotte di Silla e di Cinna, e, appoggiato dalla forza armata, egli assunse il consolato”. 16 Cf. 1 Reg 9, 3 10, 16. 17 Cf. 1 Reg 16, 11-13; 2 Reg 7, 8; Ps 77, 70.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==