Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1121 ??? [f.B2r] Rex Divinitus Electus Conscius mihi sumAugustissime Princeps, et ingenii minus fae- cundi et oris infacundi, et quae in quovis oratore ornat utrumque nullius authoritatis. Nam ingenium caeteris ingeniis collatum prorsus erit meum sterile; os asperum et nullis melleae dictionis condimentis delibutum; authoritatem denique in umbra palestrae quam potui mihi comparare? Videbor itaque temerario ausu in Tuum sacratissimum conspectum prodire et ea, quae maximis doctissimisque viris maximum negotium facessere possunt, attentans vel arroganter desipere, vel non sapienter ad ludibrium properare. Sed hoc totum peccatum Tuae erit humanitatis et clementiae; qui cum a Tuo mansuetissimo vultu excludis neminem, imo divina illa suavitate ac serenitate universos provocas, me quo- que e tenebris in solem elicuisti et ad Maiestatis Tuae fulgorem irretortis oculis contuendum penitus attraxisti. In communi igitur Orbis Poloni laetitia, tam insolenti tamque inaudita, ut, ex quo divinum Piasti caput ad regimen gentis ante gentes universas liberrimae assumptum fuit, parem in ullius principis nominatione Polonia non viderit: in festiva prope centum millium lectissimorum virorum, qui auspicatissimae [f.Bv] Tui electioni interfuere suffragatores, acclamatione, quis non gestiat animo? quis devoto pectore non conclamet? Vivat Rex! Vivat Serenissimus Princeps Michael Korybuth Dux Visnioviecius! ante orbem conditum Polono diademati destinatus, prius in coelis, quam in terris electus, prius divina, quam humana mente praeconceptus, prius coelestibus ostentis quam lingua mortali inauguratus, Piasteae atque Iagellonicae stirpis instaurator, verae et orthodoxae religionis propugnator, libertatis assertor, Patriae conservator; iustitiae, pacis, omnigenae felicitatis ac melleorum saeculorum institutor, amor suorum, terror hostium, coelo carus, terris acceptus, invictus, felix, potens, beatus futurus.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==