Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1095 doctor angelicus arduum, nihil in philosophia tam difficile implicitumque, quod ille non explicet: nihil adeo obscurum, quod non ille declaret: nihil adeo reconditum involutumque, quod non eruat et evolvat, et quidem methodo adeo laconica, ut totidem videantur esse sententiae, quod verba; brevibusque periodis rem comprehendit omnem, super qua caeteri doctorum ingentia volumina condidere. Illius porro docrinae claritas, distinctio, atque connexio rerum adeo mirabilis est, ut corporeae lucis instar eius doctrina non nisi lux esse videatur”. Pergit ultra unicornique sanctissimum Doctorem conferens: “Simul”, ait, “unicornis aquas suo cornu sanat, caetera mox animalia veneni secura bibunt38: ita quisquis e sancti Thomae libris tanquam sapientiae fontibus potat, non est quod ullum virus erroris metuat. Quin et haec ipsa sapientiae aqua, non tantummodo limpida, perspicua, defaecata, pura bibentibusque salutifera est; sed etiam adversus omne virus haereseos medicina”. Cuius rei rationem afferens: “Omnis namque haeresis”, inquit, “vel ab hoc sancto Doctore refutata fuit expresse, vel principiis fundamentisque irrefragabilibus ab eo relictis facile possit refelli”39. Hoc ergo fortasse divinabat magni huius Doctoris magnus magister Albertus, cum eum istiusmodi bovem esse diceret, cuius mugitum totus aliquando orbis esset auditurus40. 38 Cf. Forstner D., op. cit., s.v. Das Einhorn, p. 363, ubi legitur de simili fide, quae cornu unicornis tribuebatur: “Dem Trinken aus seinem Horn schrieb die Antike Heilkräfte gegen allerlei Krankheiten und Immunität gegen Vergiftung zu”. 39 Non potui invenire auctorem textus hic allegati. Cf. BR, loc. cit., 1046: “Scripta eius [...] facilitate explicandi res difficiles adeo excellunt, ut uberrima atque incorrupta illius doctrina, cum revelatis veritatibus mire consentiens, aptissima sit ad omnium temporum errores pervincendos”. 40 Cf. G. de Tocco, Vita S. Thomae Aquinatis, §13 (c. III): ASanc, Mart. I, 663, B: “Tunc Magister [Albertus Magnus] dixit: Modo respondeas ad quaestionem [...]: et fecit ei quatuor argumenta tam difficilia [...]. Ad quae cum Frater Thomas sufficientissime respondisset, fertur Magistrum Albertum dixisse, per spiritum prophetiae: Nos vocamus istum bovemmutum; sed ipse adhuc talem dabit in doctrina mugitum, quod in toto mundo sonabit. Quod dictum propheticum est veraciter adimpletum: nam in toto mundo, dum inter fideles eius doctrina diffunditur, Ecclesia eius vocibus edocetur”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==