Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1094 scripta laudativa restat, quod ea miraculosa sit. Et sane est. Nam praeter id, quod eam ultra omnes humanae diligentiae vires acquisiverit, hoc in ea maxime admirandum est, quod ab universis Doctoribus, Academiis, Conciliis, a tota demum orthodoxa Ecclesia probetur, ametur, colatur. Illicium quoddam Marci Tullii lingua habuisse putatur, qua semper in suam sententiam cum Patres conscriptos, tum equites plebemque Romanam pertrahebat35. Istiusmodi est D. Aquinatis doctrina, quam omnes theologorum scholae, omnes doctorum exedrae, si non passim sequuntur, saltem admirantur, stupent, venerantur. Atque sicut olim ad Delphici Apollinis oraculum totus orbis confluebat futura scitaturus, et tam eventus causarum, quam causas eventuum indagaturus36, sic et paulo ante elapsis et modernis temporibus, universa christianitas istius sapientissimi theologorum Phoebi37, quasi templum quoddam sapientiae, mirabili refertos doctrina libros accedit; in quibus quot legit conclusiones, tot oracula; quot sententias, tot responsa. Hac de ipsa re non minus eloquentissimus, quam erudentissimus scriptorum oculus, luculentissimum exhibens testimonium: “Thomae”, inquit, “sapientia adeo [f.B2v] illustris, subtilis, atque divina, ut eam ingenia quamvis magna, quamvis acuta, quamvis felicia, mirentur et obstupescant. Nihil est in omni theologia adeo 35 Agitur de oratore, cuius nomen est Marcus Tullius Cicero (106 43 a.C.). Cf. Arnaldi Francesco, art. Cicerone, Marco Tullio: EI X, 200-205. Cf. etiam: Cytowska Maria, art. Cyceron, Marcus Tullius Cicero: WEP II, 644-646, ubi legitur: “Cyceron znał wszystkie ówczesne style retoryczne [...] i umiał się nimi mistrzowsko posługiwać. Umiał utrzymać w napięciu uwagę słuchaczy, stosując zmianę nastrojów w obrębie jednej mowy [...]”. Optime probatur quod is sua lingua auditores “semper in suam sententiam... pertrahebat” in articulo anonymo Cicerono, Marco Tullio: NTGEU IV, 1983. 36 Cf. Drączkowski Franciszek, art. Delfy: EK III, 1130, ubi legitur: “Znaczenie i sławę zawdzięczały Delfy wyroczni, udzielającej odpowiedzi przez usta Pytii, kapłanki Apollona [...]; z beśkotu słów i dźwięków, jakie wydawała podczas wieszczego transu, kapłan-prorok spisywał odpowiedzi, często bardzo zawiłe i dwuznaczne [...]”. 37 Phoebus idem ac Apollo; ponitur interdum pro Sole (CLL). Cf. CLD: Phoebus, -i, Apollo, the Sun-god. Poet. the sun.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==