1093 doctor angelicus omnium hanc colere studentium informatori, Angelici Doctoris lauream iure esse impositam fatebimur. Progrediamur a virtute ad sapientiam, a castimonia ad doctrinam: quae cum omnino angelica sit, Angelicum fecit Doctorem nostrum. Verum, ne tantum hoc dicamus, sed etiam probemus; quod in hanc rem argumenti affero, obsecro, ut illud qua incepistis humanitate, percipiatis. Omne ego illud, Eruditissimi Auditores, opus esse angelicum opi- nor, quodcunque naturae ordinem, aut vires excedit ac propterea miraculosum appellatur. Miramur ad preces bellicosi ducis Iosue solem suum cursum stitisse28? Stitit hunc angelus. Miramur trium dierum spatio in paenam regiae praesumptionis septuaginta millia subditorum Davidis fuisse perempta29? Peremit angelus. [f.B 2r] Miramur supra centum octoginta quinque millia in castris Assyriorum unius decursu noctis fuisse caesa30? cecidit angelus. Quid deinde iuniorem Thobiam ab immanis piscis devoratione salvavit31? Angelus. Quis eundem a crudelissimo orci satellite servavit illaesum32? Angelus. Quis illius Patri lumen oculorum restituit33? Angelus. Neque vero terribilis ille sessor, qui divini invasorem thesauri Heliodorum terrae allisit, alius quispiam fuit, praeter angelum: illi quoque duo iuvenes, qui sacrilego raptori manus iniecerant et sufficientes plagas inflixerant, non alii fuisse putandi sunt, quam angeli34. Quid plura memorem? et diei lux et vox linguae me citius deficeret, quam istius rei vel testimonia, vel exempla recenserem. Verbo dico, angelica esse opera omnia quae miraculosa; miraculosa esse, quae angelica sunt. Atque hinc, si D. Thomae doctrinam esse angelicam velimus demonstrare, illud tantum nobis probandum 28 Cf. Jos 10, 12-14. 29 Cf. 1 Par 21, 14 -17. 30 Cf. 4 Reg 19, 35. 31 Cf. Tob 6, 2 4. 32 Cf. Tob 6, 14 22. 8, 1-15. 33 Cf. Tob 11, 4 -17. 34 Cf. 2 Mach 3, 23-28.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==