Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1092 scripta laudativa conservavit et celeberrimum triumphum de ipsa Venere reportavit. [f.Bv] Non amplius efferat ultra sidera suum Scipionem Roma, quod oblatam insignis formae puellam animi continentior repudiavit25. Facile hoc potuit Romanus Imperator, cum non oppugnaretur. At noster Scipio puritatis amantissimus, nec formae cessit miraculo affini, nec toti Stygiae vi palmam in virtutis arena concessit. Non glorietur Alexandro suo Macedonia, quod celebriorem de se ipso victoriam, quam de Dario retulit, cum nullam ex captivis mulieribus, tametsi regiae fuerint et egregiae, insolenter attigit26. Semel hoc Alexander ille praestitit, non semper. At noster Angelus, quovis Alexandro constantior, perpetuum sui victor extitit; nunquam corruptus, nunquam inquinatus. An igitur ipsi nomen Angelici Doctoris non approbabimus, qui et angelicam virtutem sic Deo vovit, ut retineret; sic defendit, ut vinceret; et omnibus hac in arena dimicantibus eam profligandi hostis artem tradidit, qua sola ille profligari potest? Docuit nempe ignes ignibus vincere: docuit nihil magis, quam flammas, timere Venerem: docuit in tuenda castimonia constantia opus esse, constantiam hic solam diademate redimiri. Quare cum illi tanquam angelico luctatori baltheum caelites obtulerunt, quo castos post pugnam quiescentis lumbos praecinxerunt27; merito et nos tanquam angelicae virtutis propugnatori et 25 Cf. Plutarchus, op. cit., 106 (s.v. Scipio Aphricanus): “Adducta est enim in conspectum imperatoris una ex captivis virgo longe ante alias specie ac pulchritudine insignis, hanc et Scipio custodiri diligentissime et servari integerrime iussit: pauloque post cum desponsata coperisset Luceio principi Caltiberorum, sponso ad se accito (is adolescens erat) integram inviolatamque restituit”. 26 Plutarchus, op. cit., 327 (s.v. Alexander): “At pulcherrimum et maxime rege dignum beneficium eius in feminas generosas captivaset castas extitit, quod nihil neque audirent, neque suspicarentur, neque expectarent turpe, sed quasi non in hostium castris, verum in sacris et sanctis Vestae templis servatae in abdito extra aliorum oculos agerent. Et quidem perhibetur Darii coniunx longe omnium reginarum fuisse venustissima [...] filiae etiam similes fuisse [...]. Sed Alexander profecto temperare sibi quam hostes vincere magis regium ducens nec has attigit”. 27 Cf. BR, loc. cit., 1045: “per quietem sentire visus est sibi ab Angelis constringi lumbos; quo ex tempore omni postea libidinis sensu caruit”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==