1091 doctor angelicus oppugnabant sorores blandis rationibus21, quod armis nequirent: ut rupes immota stetit. Tandem ultimo expedita ad pugnam lupa venerat, armata venustiore forma, cultiore mundo, suaviore facundia, totam denique stygem secum trahens ad subsidium. Quid hic egit christianus athleta? Succubuit fortasse tot hostibus op- pugnatus? minime. Praedam tartareis apris, lilium cordis, concessit? nullo modo. Cohorruit saltem pavidus ad orci suppetias, aut vacillavit ad lenocinia feminae Syrenis22? Imo vero se ipso maior inflammatam Venerem flammis aggressus, priusquam illius sensisset flammas, expugnavit, fugavit23, vicit. Sileat hic aetas vetusta, nec amplius plenis buccis, sonoribus buccinis suum Melanionem praedicet. Castus ille ut esse posset, hominum consortium aversatus in nemora secessit24; sed quae sine hoste victoria? quae sine victoria laus? Noster Melanion inter homines feris magis feros et integrum animum ab impura labe 21 Sorores eius, Marotta et Theodora, permissu matris fratrem Thomam in dicto castello visitabant, ut eum a pio consilio removerent; proinde “blandis rationibus” de opportunitate mutandi habitum eius animum “oppugnabant”; cf. Petitot, op. cit., 29: “elles se faisaient les avocates de leur mère. Leur argument essentiel était celui de toute la famille. Pourquoi Thomas s’obstinait-il à garder l’habit dominicain? On ne lui demandait pas de renoncer à l’état religieux, mais seulment de demeurer fidèle à la religion de son enfance; ce n’était qu’une question de couleur, au lieu d’une belle robe blanche, una robe entièrement noire; mais les traditions, la prospérité de la famille valaient bien ce sacrifice”. 22 Syren (vel potius Siren) est “fabulosummaris monstrum, superiori parte virginis alatae formam habens, inferiorem volucris... Primo iuxta Pelorum Siciliae promontorium... habitaverunt cantanteque suaviter... nautas praetereuntes morabantur, et in naufragia deducebant vel illectos cantu sopiebant, sopitos mactabant devorabantque” (FLL, s.v. Siren, -enis). Cf.: Parandowski, op. cit., p. 267 23 Cf. G. de Tocco, op. cit., 74-75: “miserunt ad ipsum [...] puellam pulcherrimam, cultu meritricio perornatam, quae ipsum aspectu, tactu, ludis et quibus aliis modis, alliceret ad peccandum. Quam cum vidisset pugil invicus [...], accepto de camino in spiritu titione, iuvenculam cum indignatione de camera expulit”. Cf. etiam: Petitot, op. cit., 31. Cf. BR, loc. cit.: “mulierem etiam, quae ad labefactandam eius constantiam introducta fuerat, titione fugavit”. 24 Agitur de Melanion, de quo fabulam poeta comicus Aristophanes (n. ca 450 BC) narravit. Praesentatur haec fabula hic in versione latina: “Fabulam volo narrare quandam vobis [...]: Erat adolescens quidam Melanion, qui fugiens nuptias abiit in deserta, et in montibus habitabat [...]: nec amplius rediit domum, propter odium: adeo mulieres abominabatus est ille. Nos [senes] vero non minus quam Melanion, qui sumus casti”. Cf. Lysistrata, in: Aristophanis Comoediae, ed. Graece et Latine, Parisiis 1884, 270.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==