1090 scripta laudativa praesentabant, quas omnino hoc fine sapientes poetae virgineas volucres appellaverunt17. Si vero quispiam christianorum castimoniam, vero et genuino symbolo adumbrare vellet, id profecto aptius et convenientius non faceret, quam si D. Thomam alatum depingi curaret. Omnes enim, quotquot diligentissimi custodes illibatae virginitatis existunt, omnes inquam terrestres angeli non sola tantumappellatione, sed ipsa re sunt18. Sicut autem inter angelos magnae differentiae reperiuntur, sic inter homines dote castitatis insignitos. Nam ex his natura alii casti sunt, voto alii, aut proposito. Illi inter omnes laude maxima eminent, qui supremo Numini consecratum puri animi lilium tam inviolatum servare satagunt, ut durissimas quasque pugnas dirissimasque neces malint subire, quam divinissimi floris odorem vel minimo Stygii boreae flatu, non dicam disiici, sed attingi. Talem fuisse D. Aquinatem is tantum ignorare potest, qui qua- lia pro tuenda castitate certamina peregerit, ignorat. Oppugnabat mater castissimum iuvenis integerrimi animum19: restitit; oppugnabant fratres hic vel maxime animosi milites20: non cessit; 17 Cf. Forstner D., op. cit., 356: “Besonders aber wurden sie [Bienen] zum Symbol der Unschuld [...] (cf. Plat. Jon. 534 b; Pindar scol. fr. 1000, 9 B)”; 358: “Das Hauptgewicht in der Bienensymbolik lag also in der Jungfraulichkeit der Arbeitsbienen”. Cf. Ambrosius, De Virginibus, lib. I: Opera, IV, Romae 1582, 347, A: “Digna enim virginitas quae apibus comparetur: sic laboriosa, sic pudica, sic continens. Rore pascitur apis, nescit concubitus”. 18 Litteris cursivis typis impressa haec verba probabiliter sunt allegatio ex aliquo auctore, quem identificare non potui (nulla citatio in textu datur). Est tamen possibile quod sic indicatur sententia propria auctoris maioris momenti. 19 Vix dici potest quod “oppugnabat mater castissimum... animum” sui filii Thomae. Cf. Vansteenkiste Clemens M. Joris, art. Tommaso d’Aquino: BS XII, 547, ubi legitur quod “la madre tentò di indurlo a deporre l’abito (il modo con cui il Tocco parla della madre, non è sempre coerente)”, sed eo fine quod habitus dominicanus esset substitutus a habitu benedictino; cf. Petitot, op. cit., 28: “[...] d’amener Thomas à laisser l’habit des Prêcheurs et à reprendre l’habit bénédictin qu’il avait porté durant toute son enfance”. 20 Thomas, “[...] iam adolescens fratrum Praedicatorum ordinem suscepit. Sed matre ac fratribus id indigne ferentibus, Lutetiam Parisiorum mittitur. Quem fratres, [Reginaldus et Landolphus] in itinere per vim raptum, in arcem castri sancti Ioannis perducunt: ubi varie exagitatus, ut sanctum propositum mutaret” (BR, loc. cit., 1045). Cf. Vansteenkiste, op. cit., 547: “Poi ancora i fratelli, tornati dal servizio militare, gli mandarono una fanciulla per indurlo in tentazione”. Cf. etiam: Petitot, op. cit., 25-28.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==