1088 scripta laudativa ut commodius plicatas manus posset constringere, volebat auferre. Infantulus autem non permittere, resistere, reluctari. Hinc vel ipsis caelitibus iucundissimum cetamen exortum est. Trahebat nutrix chartulam, infans retrahebat; petebat illa, tenuebat hic; donec mater in suppetias vocata deliciis suis filiolum spoliavit. At victusne hac ratione est? nequaquam. Tamdiu fortissimo planctu maternum feriebat pectus, tamdiu amaris lachrymulis rubentes genas conspergebat, quamdiu praeda illa ablata non restituebatur. Victa ergo filioli ploratu genitrix et inaudita chartulae repetendae constantia in admirationem rapta, ubi in [A4v] hac scriptam esse Archangeli ad Mariam salutationem perlegit, pietate singulari perfusa infantulo tradidit eiulanti. Vicisti, parvule Hercules, vicisti; sed ubi redditam abscondes praedam, qua potes iterum spoliari? Infida nutrix est, tametsi pia mater; quod haec restituit, illa rapiet amplius non redditura. Invenit sapiens infans pro suo thesauro suum scriniolum. Deglutit aurea verba, et in cordis arcano sinu concludit14. Hic mihi iam prodigiosam rem explicare liceat, Eruditissimi Auditores. Et tangam fortassis hanc acu, si dixero, niveum char14 Cf. Guillelmus De Tocco, Vita S. Thomae Aquinatis: RThom XIII (suppl. 1914), 67-68: “[...] contigit praedictammatrem suam [...] ire ad balneum [...] et praedictum puerum cum ea portari filium per nutricem. Quem cum nutrix posuisset in consueto loco balnei ad sedendum, puer cartulam parvam divinitus repertam in eodem loco, nullo iubente, suscepit, quem cum nutrix vellet exuere et eius manum, in qua tenebat cartulam aperire, puer coepit fortiter eiulare: cui nutrix compatiens [...] ad domum una cum matre clausa manu portavit. Cuius mater cum clausam manum aperuisset filii [...] reperit in manu eius cartulam nihil aliud continentem, nisi Ave Maria, salutationem Virginis gloriosae. [...] quoties puer ex quacumque causa in fletum incideret, nullo nutricis applauso a fletu quiesceret, donec cartulam scriptam in ore ponebat”. Cf. Petitot L.H., Saint Thomas d’Aquin, Paris 1923, p. 10, ubi legitur haec animadversio ad praedictam relationem a De Tocco factam de episodo l’Ave Maria: “Le rédacteur, notons-le au passage et par scrupule d’exactitude, ne dit pas, comme on aime à le répéter aujourd’hui, que l’enfant ait mâché, avalé l’Ave Maria. [...] Réduit à ces justes mesures, le fait si connu de l’Ave Maria, [...]”. Cf. Die 7 Mart. – S. Thomae de Aquino, in II Nocturno: BR, Pars Hiemalis, 1044-1045: “[...] beatissimus vir Thomas, [...], futurae in Deiparam devotionis affectum adhuc infantulus ostendit. Nam chartulam ab eo inventam, in qua salutatio angelica scripta erat, [...] compressa manu valide retinuit, et a matre per vim abreptam, ploratu et gestu repetiit, ac mox redditam deglutivit”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==