Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1087 doctor angelicus Sed ne diutius extra septa vagemur, quis huic sanctissimae, apud quam verba facio, familiae12, Eruditissimi Auditores, dedit originem? nonne is, qui priusquam ortus esset, in forma evangelici scilicet canis, face, quam ore ferebat, universum orbem visus erat matri somnianti illuminare? Cui felicissimo somnio quam felix respondit eventus, videmus; cum a sanctissimo Patriarcha Dominico, eiusque sequacibus filiis quasvis orbis partes ac regiones qua doctrina, qua virtutibus, qua miraculis, videmus esse illustratas13. Descendamus iam ad maximi Parentis maximum Filium, et aliquam certam rationem inquiramus, qua luculenter ostendi possit, D. Thomam Aquinatem in cunis adhuc suis Angelicum Doctorem fuisse designatum. Si favetis, Eruditissimi Auditores, nihil, quam hoc, facilius vobis demonstrabo. Occurrit enim mihi prodigium ultra naturam ascendens, non tamen ultra Thomae virtutem progrediens, in istius infantia observatum. Quod tametsi omnibus vobis esse cognitum non dubito, repetam nihilominus brevissime, quo melius animos vestros ad id mihi, quod proposui, concedendum disponam. Involvebat forte tenellum puellulum[s] mollibus fasciolis gerula et videns aliquid chartulae infantilibus digitis prementem, hanc, egressam lunam, quae totam Britanniam illustraret. Re ab uxore regii pastoris audita, quae regis Britannici filium lactabat, domi puellam hanc excepit, eius amore captus, regius infans, firmior postea factus, puellae uterum implevit, ex qua natus est Echelstanus, qui postea Britannorum regnum obtinuit, qui virtute victoriisque clarus, vere ut luna illustrasse Britanniam dici potest”. Cf. Gordon E.V., art. Inghilterra: EI XIX, 233, ubi sermo est de rege Etelstano (924-940). N.B.: In DA datur nomen huius regis erroneum: “Alestuni”. 12 Agitur de “familia” religiosorum ad Ordinem Praedicatorum (i.e. Dominicanorum) appartenentium. 13 Cf. Theodoricus de Appoldia [al. Apolda], Vita S. Dominici fundatoris ord. praed. (1292): ASanc, Augustus I, 566 (Die 4 Aug., “Acta Ampliora S. Dominici Confessoris”): “[...] excellentioris gratiae filium paritura mater, priusquam conciperet, visione futuri partus indicativa a Domino caelitus praeventa est: vidit enim se gestare catulum in utero, qui ardentem in ore faculam baiulabat; egressus autem ex utero totum mundum ignibus de ore suo procedentibus incendebat [...] peperit filium [...], sacer infans Dominicus per visum apparuit, stellam praefulgidam habens in fronte, cuius splendore nimio totius mundi facies illuminata radiabat”. Cf. Ferrua A. V., art. Domenico di Guzman, santo: DIP III, 948-961; Lesman H., art. Dominik: EK IV, 62: “jego atrybutami są: [...] gwiazda i pies w czarno-białe łaty z płonącą żagwią w pysku”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==