1086 scripta laudativa eventus, cum ei Olympias talem fuit enixa filium, qui sua magnanimitate quosvis leones antecessit8. Non est hic praetereunda At[t]ia celebris genere mulier, quae per nocturnam quietem sensit olim sua viscera per sublime ferri, et in quaeque terrarum spatia diffundi. Misterium non exiguum somnio interfuisse nati ex ea Caesaris Augusti imperium, victoriae, triumphi, gloria, demonstrarunt. Orbis enim totius dominatum, virtute duce, comite fortuna, assecutus, omnes in Romano Imperio sibi succedentes fama atque felicitate superavit9. Illud vero prope ridiculum videri potest, quod spectati nominis scriptor, Fulgosius10, de Britanna quadam plebeii viri coniuge memoriae posterorum tradidit recolendum. Visa haec sibi fuit, cum clausis [f.A4r] somn[i]um caperet oculis, lunam peperisse, quae totum Britanniae Regnum ambiret simul et illustraret. Quam somnii huius fuisse putatis veritatem? Nata fuit ex muliere hac puella, quae successu temporis Ethelstani Britannorum regis celeberrimi parens exstitit11. 8 Agitur hic de Alexandro Magno. Cf. Giannelli Giulio, art. Alessandro III di Macedonia, Magno: EI II, 328-336, ubi legitur: “Madre di Alessandro fu Olimpia [...] che Filippo aveva sposata in seconde nozze”. Cf. Plutarchus, op. cit., p. 322 (s.v. Alexander): “Philippus spacio aliquo post nuptias vidit in somnis uxoris se ventrem consignare: habebat sigilli sculptura, ut visa ei est, imaginem leonis. [...] Ea visione vatibus interpretantibus [...] uterum illam ait ferre. Nihil.n. [?] quod inane sit, signari ac concepisse eam infantem animosum et natura leonina”. 9 Cf. Colini Antonio M., art. Augusto, Gaio Giulio Cesare Ottaviano (Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus): EI V, 346-357, ubi legitur quod is “nacque in Roma il 23 sett. del 63 a.C.” et quod eius mater erat “Attia”. Cf. Fulgosius Baptista, Factorum, Dictorumque Memorabilium Libri IX, Antverpiae 1565, p. 64 (Lib. I, c. V: De Somniis): “[...] felicitas in Actiae matris Augusti somnio apparuit, quae pridie quam Augustum peperit noctu, per quietem vidit intestina sua ad coelum usque ferri, atque illic explicata universam tegere terram. Id quod comprehensus filii imperio, terrarum orbis verum ostendit fuisse”. Cf. ibid., p. 62: “[...] quod Caesaris matri contingit, quae intestina sua per aerem ferri somniavit”. 10 Cf. Vitale Vito Antonio, art. Fregoso: EI XVI, 54, ubi legitur, quod “Pietro II Battista II (1453-1504) [Fregoso], doge nel 1478, deposto nel 1483 dallo zio Paolo contro il quale si scaglia nel trattato De dictis et factis memorabilibus”. Battista Fregoso uti auctor est itaque notus sub nome Fulgosius et ita apparet in frontispicio dicti operis. 11 Cf. Fulgosius, op. cit., p. 73: “De matre Echelstani sive Athelstani [s] Britannorum regis – Ex parte simili somnium fuit rusticanae puellae in Britannia [...]. Haec enim comitibus suis cum communicasset, somniasse se ex ventre suo
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==