Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1085 doctor angelicus ex certis indiciis facilem instituere de statu illius, actibus, exercitiis, functionibus coniecturam potest. Quodsi quaedam ad naturae impetum fuerint adiuncta prodigia, quis tum haec signa esse minime fallacia certorum eventuum non iudicabit? Etenim quod elisi ab infante Hercule serpentes denotabant, quam futurum illius robur, quo erat universum orbem a perniciosissimis monstris purgaturus4? Quid in ore pueruli dormientis Pindari confecta ab apibus mella indicabant, quam mellifluam illius facundiam5, qua hucusque suam Graeciam nutrit et oblectat? Quid repertae in sinu pueri Marii septem aquilae designabant, quam septem illius consulatus, quos non minori cum populi Romani gloria, quam sua gessit?6 Veniamus ad Philippum nemini secundum ex regibus, qua filii magnitudine, qua propria virtute7. Impresserat is aliquando per somnium coniugis Olympiadis utero sigillum forma leonis insignitum; atque paulo post non vana illum somniasse probavit 4 Cf. Mingazzini Paolino, art. Ercole (Hercules): EI XIV 191-193; in p. 191 ibi legitur: “Era invia contro il neonato due enormi serpenti; ma il prodigioso infante li strozza ambedue, ciascuno con una mano”. Cf. etiam: Parandowski Jan, Mitologia, Warszawa 1990, ubi de Hercule in p. 175 legitur: “Kiedy miał dziesięć miesięcy, zdarzyło mu się po raz pierwszy okazać swą nadludzką siłę [...] w połowie nocy Hera wysłała dwa potworne węże, aby udusiły Heraklesa [...] Herakles... chwycił obydwa potwory i zaczął je dusić [...].” 5 Cf. Kopalinski Wladyslaw, Słownik mitów i tradycji kultury, Warszawa 21987, 945-946: “Pszczoła ateńska. Nazywano tak Platona..., gdyż jego miodopłynna wymowa zdawała się potwierdzać legendę, że w kolebce rój pszczół osiadł na jego ustach. Podobnie opowiadano o [...] Pindarze [...]”. 6 Cf. Levi Mario A., art. Mario, Gaio (C. Marius): EI XXII, 353-355, ubi legitur quod septies Consul fuit, sed nihil de septem aquilis in sinu pueri repertis. Cf. Plutarchus, Vitae commparatae illustrium virorum, Graecorum et Romanorum, Venetiis 1572, p. 207 (s.v. C. Marius): “[...] veteribus fretus vaticiniis [...]. Siquidem admodum se iuvenem, cum ruri ageret, delabentem aquilae nidum cum septem pullis toga excepisse. Quod ubi vidissent parentes sui, miraculo rei consuluisse aruspieces: quos omniummortalium respondisse ipsum fore clarissimum ac fatale esse, ut summum imperium et magistratum septies caperet. Id alii revera ita dectitant contigisse. [...] Atqui crebro in exilio Marium atque extremis in angustiis ad septimum consulatum aspiraturum se in consesso est iactasse”. 7 Cf. Momigliano Arnaldo, art. Filippo II di Macedonia: EI XV, 310-313, ubi legitur: “Olimpia... fu sposata al più tardi nel 357: nel 356 nasceva Alessandro”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==