1084 scripta laudativa [f.A3r] Doctor Angelicus Quanquam vestra me potius recreet, Eruditissimi Auditores, quam conturbet frequentia multumque mihi animi accrescat consessum vestrum ut selectissimum ita iucundissimum contuenti; tamen rei pondus, quod precibus eorum, qui rogando suaviter mandant, suscepi, me sic premit, ut, nisi quadam divina virtute roboratus fuero, parum absit, quin ei succumbam. Tanta enim est, quod optime nostis, Angelici Doctoris dignitas, tam innumerabilis virtutum copia, tam vastus laudum oceanus, ut hic omnem eloquentiae vim, illa omnes arithmeticae calculos, dig- nitas non solum uberrimam dictionem, sed quamvis etiam subtilissimam contemplationem excedat. Quodsi ad eius scientiam sapientiamque quis accedat, hic ita se stupore abreptum sentiet, ut, quid primum, aut ultimum sit laudaturus ignorare cogatur. Quid igitur mihi faciendum est, aliquid omnino de laudibus nunquam satis laudandi viri interque divos sui Ordinis praecipui dicere conanti? Hoc, quod faciunt nunnulli: qui, cum solem irretortis oculis aspicere non possunt,manum illis opponunt, ut hac ratione vel aliquam saltem luminis partem intueantur. Hoc ego prorsus modo cum lucidissimo Doctorum Sole progrediar. Impotens totam illius qua virtutis qua sapientiae lucem penetrare, unicum tantum radium contemplabor; cum illi ab universo sapientum senatu concordi omnium voto Angelici Doctoris titulum iure merito esse concessum non exigui momenti rationibus confirmabo. Peto a vobis, Eruditissimi Auditores, ut pro vestra erga communem eruditorum Patronem devotione proque summa Angelici Doctoris reverentia, me non attente solum, [f.A3v] sed etiam benevole audiatis. Vestra enim benevolentia efficere debetis, ut et ego provinciae susceptae satisfaciam et vos non nisi contentissimi amplissimum hunc consessum solvatis. Nemini hoc dubium adferre potest, qood hominum indoles futura in cunis adhuc soleat apparere. Qualis quisque, imo et quis in aetae virili sit futurus, id infantia prima demonstrat. Sane bono ingenio praedita mater cum suo gremio tenerum fovet infantulum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==