1083 ??? [f.A2r] Admodum Reverendo in Christo Patri, P. Alberto Grabiecki, Sacrae Theologiae Magistro Priori Conventus Varsaviensis et Vicario Contratae Mazoviae Ordinis Praedicatorum1 totique Congregationi Varsaviensi Franciscus Grzybowski2 officiosam venerationem Sisto Tibi, Admodum Reverende Pater universoque Tuo Con- ventui Doctorem Angelicum, eum ipsum, quem facundiae suae coloribus nuper in frequentissimo Vestro multorumque Virorum Eruditissimorum consessu ille adumbravit, cuius ego in Eloquentia discipulum me esse profiteor et glorior3. Nolebam enim, ut vox illa, quae omnium auditorum gratissima sonuit in auribus, momentanea tantum esset, non aeterna. Nolebam, ut Angelici Doctoris, quantacunque sit, laus interiret [f.A2v] oblivionis sepulta tenebris. Proinde hanc in lucem bona venia Authoris produxi, ut aeternum publico frueretur sole, Soli Theologorum consecrata Oratio. Qua igitur benevolentia ipsum Oratorem audisti, eadem ipsius Orationem, me procurante ad vestros ab auribus oculos venientem, ut suscipiatis enixe rogo. Admodum RR. PP. Vestrarum Obsequiis addictissimus 1 P. A. Grabiecki, O.P., officio Prioris Conventus Varsaviensis sui Ordinis annis 1650-1653 et 1659-1664 functus est. Cf. Świętochowski Robert, art. Grabiecki Wojciech: PSB VIII, 465. Cf. etiam: Sokołowski Czesław, art. Grabiecki Wojciech: PEK XIII-XIV, 284. 2 Notandum est quod P. Papczyński anno 1699 binas Litteras Commendatitias pro approvatione pontificia sui Instituti Mariani a Francisco Grzybowski obtinuit; cf. Positio, pp. 532-534. 3 Agitur de P. Stanislao Papczyński, qui erat annis 1663-1667 “Magister Rhetorices” seu Eloquentiae in Collegio Varsaviensi Scholarum Piarum; cf. Positio, pp. 60-62.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==