1070 christus patiens Liceat [M3v] tanto Oratori historicum adnectere; ut, quoniam ad Polonos verba facio, Poloni facinore praesentemmateriam reddam illustriorem. Visitur ad radicem Vaveli montis, cui Arx Cracoviensis incubat, praesentia etiam tempore spelaeum, Draconis vulgo nun cupatum. Belluam enim, quamHolophagum nostri, Solinus94 Boam vocat95, hoc antrum inhabitasse et viciniam omnem pecudum hominumque caedibus continuis vehementer afflixisse, inter alios rerum Polonarum Scriptores Varmiensis Praesul adnotavit96. Cracus igitur, vir non minus fortis quam prudens (a quo Cracovia nostra metropolis nomen et originem traxit) hunc modum interimendae belluae praeferocis aeque facillimum atque ingeniosissimum adinvenit. Corpora illi obiecta pice sulphure, fomiteque iussit infarciri; quae dum voracissime ventri transmittit, succensus ignis viscera eius tam ardenter torsit, ut vicinissimusb Vistula senserit tantum suae lymphae a bellua potatrice exhaus- tum [M4r] fuisse, quantum satis fuerit illi disrumpendae 97. a “praesentis” (CP), ob errorem uti videtur typographicum b Intenditur: fluvius, cui nomen “Vistula” Non absimile Danielis facinus divinis literis consignatum. Ingentem draconem Babylonii pro Deo venerabantur: iussus eandem stultitiam patrare Daniel generosissime abnuit, atque Regi: 94 Cf. Falco Vittorio De, Solino, Caio Giulio (C. Iulius Solinus): EI XXXII, 77-78, ubi legitur quod Solinus vixit in “metŕ del sec. III d.C.” et inter eius opera indicatur “Collectanea rerum memorabilium” “una raccolta di curiositŕ, con speciale riferimento... agli animali”. 95 Cf. Solinus C. Iulius, Collectanea Rerum Memorabilium, ed. Th. Mommsen, Berolini 1895, pp. 39, vv. 13-15. 40, v. 3. 96 Cf. Sannazzaro Piero, Kromer, Martin († 1589): ECat VII, 749, ubi legitur quod erat “storico polacco”, ab anno 1579 “vescovo di Varmia” et quod “compose una storia della Polonia fino al 1509, in 30 libri “De origine et rebus gestis Polonorum” (Basilea 1555), in cui si rivela critico acuto e latinista elegante”. Cf. etiam: Gall Stanisław, Kromer Marcin, bp warm.: PEK XXIII-XXIV, 49-50. 97 Cf. Cromer Martinus, De Orgine et Rebus gestis Polonorum Libri XXX, Basileae 1568, p. 21, A (Liber II), ubi legitur: “Fertur..., immanem belluam [...] a Craco astu interremptam esse, cum corpora illi obiicienda, pice, sulfure[!] et fomite succenso infarciri iussiset, et ignis conceptus viscera belluae torruisset”. Ibi tamen nihil legitur de “ut vicinissimus Vistula [...] disrumpendae “; quod auctor ab ignoto mihi alio scriptore desumpsit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==