Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1069 discursus vii. mors mortis vinculi colligati super omnes populos, et telam, quam orditus est super omnes nationes. Praecipitabit mortem in sempiternum: et auferet [...] opprobrium populi sui de universa terra. [...] Deus noster iste [...] salvabit nos; iste Dominus; sustinuimus eum; exultabimus et laetabimur in salutari eius” (Is 25, 7-9). Oraculum hoc iam secuta veritas: victa mors; nos immortales, modo Christi gratiam non in vacuum recipiamus, futuri. 4. Ioannes deliciae Christi, fidissimusque discipulus, et ad usque mortem comes, eius obitum sacratissimum describens: “Inclinato”, inquit, “capite emisita spiritum” [Io 19, 30]. Non desunt, qui acute sentiunt, ideo Christum inclinasse Sacrum Verticem, iam iam ingentem illamdivamque animam exhalaturum, ut pavidammortem hoc nutu alliceret allectamque [M3r] moriendo suffocaret. Mors enim Christi uti nobis pharmacum, ita morti toxicum fuit. Quod illa penitus, olfaciens trepidabat accedere quantumlibet iam cruciatibus confectum, et semianimem. Quid enim, dicebat, ego cum hac offa faciam? deglutiam illam? atqui vereor ne media disrumpar et hos omnes bolos, quos hactenus absumpsi, restituam. a “tradidit” (BSV) Quod timuit mors, plane hoc illam apprehendit. Ut enim suum virus Christo caput inclinanti propinavit, ipsa eodem afflata mirabiliter interiit. Audiendus hic Chrysostomus dissertissime id exponens, quod nos tantum innuimus: “Quemadmodum” (inquit ille) “qui cibum accipiunt, quem continere non possunt, etiam quaeb ante comederunt, propter illum evomunt: ita in Christi morte evenitc. Mors, cum corpus, quod corrumpere non poterat, accepisset, etiam illa eiecit, quae comprehenderat: siquidem cum Christum haberet, dolebat et affligebatur, quousque eum evomuit” (hom. 24 in 1 Cor)93. b “quem” (ICPC) c “usu venit” (ibid.) 93 Ioannes Chrysostomus, Homilia 24 In Epistolam Pauli ad Corinthios Primam, Francisco Aretino Interprete, in: D. Ioannis Chrysostomi Archiepiscopi Constantinopolitani in omnes D. Pauli epistolas commentarii, Basileae 1536, p. 365, A.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==