1068 christus patiens [Phil 2, 8], verum non subeundam solum, sed etiam subvertendam, extinguendam, extirpandam. Audi? ut tibi superbae insultatrici humilis hic Crucifixus insultat? “De manu mortis liberabo eos” (nos, inquam, nos, quos tu hactenus conficiebas) “de morte redimam eos: ero mors tua, o mors” (Os 13, 14). Dictum, factum. “Mors quae per lignum venit, per lignum superata est” (Aug. ser. 10 de san.)92. Atque ita nos qui servi peccati, mancipia, imo pabulum mortis fuimus, liberi ab hac tyrannide per Crucem, per vulnera, per mortem Regis nostri Iesu Christi, iam facti sumus coheredes eius, filii Dei. O mortem Christi victoriosissimam, quae morti mortem, nobis attulit immortalitatem. “Mortui” enim “qui in Christo sunt, resurgent primi” (1 Thess 4[, 16]). [M2r] 3. Tres divini Evangelii Scriptores in eam sententiam conveniunt, quod Iesus “emissa voce magna expiravit “. Mortem debellaturus clamat? quamobrem? Fugiebat opinor, haec bellua teterrima, ubi sensit adesse interitum suum; ille autem ceu Leo de tribu Iuda rugitu hanc suo stitit, interfecit. Solenne nimirum fuit Christo clamore ingenti contra mortem insurgere. Lazarus, quod bene meministis, amicus eius lethaliter obdormiverat, iam faetebat, iam quatriduanus erat in tumulo (cf. Io 11). Ille autem suscitaturus ita dormientem, et somnum leti ab oculis eius depulsurus, “venit ad monumentum” et “voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit, qui fuerat mortuus” [Io 11, 38. 43-44]. Territa voce vitae necisque Domini mors Lazarum deseruit, vitae reddidit: revixit, “qui erat mortuus”. Sic debuit infernalis furia sterni, sic detegi nocturnus fur, sic nostri generis tyrannus profligari, “emissa voce magna“. Praeviderat hoc Isaias vates, et [M2v] praedixerat cum respiciens aeternum Numen in Golgothaeo vertice morti colluctans, victoriam illi certam his verbis pollicitus est: “Et praecipitabit in monte isto faciem 92 Textum s. Augustini hic allegatum non potui invenire quia in hodiernis editionibus sermonum eius datur diversa numeratio. Attamen etiam nullum bonum exitum dedit consultatio Indicis Generalis ad omnia opera s. Augustini, sub verbis “mors” et “lignum”. Nec in editionibus sermonum s. Augustini ex annis 1561 (ubi adest “de Sanctis sermo X”) et 1631 hunc textum inveni.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==