1067 discursus vii. mors mortis bo [L4v] adversus Philisthaeum” (v. 32). Armatur ergo regie: galea Saulis caput munit, lorica pectus atque tergum, scuto manus, latus ense. En bellatorem! Progreditur. Sed hem in puncto stat! Cur ita? “Non possum”, inquit, “sic incedere: quia non usum habeo” (v. 39). Abiectis igitur his omnibus, “tulit baculum suum, [...] et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, [...] et processit adversus Philisthaeum, [...] percussumque b interfecit” (vv. 40. 50). b add. “Philisthaeum” (BSV) Io triumphe! victus est Gigas, vicit Puer. Sed ille Puer vicit, qui Christum referebat; victus Gigas, qui mortem repraesentabat. Quid enim est baculus Davidis, nisi Crux Christi? Quid lapides quini sunt, nisi vulnera Christi? His iste armis Goliathum ferocissimum et arrogantissimum, mortem inquam, nobis omnibus insultantem prostravit. Devoraverat parens generis humani in pomo vetito mortem, vicissimque ab ea devoratus est. Dictum quippe illi fuit: “De ligno scientiae boni et mali ne comedas, in [Mr] quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris” (Gen 2[, 17]). At ille spreto Dei mandato malum pessimum comedit, in malo pessimam mortem. Atque ita, testante Paulo, “per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors petransiit, in quo omnes peccaverunt” (Rom 5, 12). Grassabatur itaque toto orbe terrarum terribilis Goliath, mors omnibus metuenda: victrix ubique, ubique triumphatrix. Nemo se illi audebat opponere, quia nec poterat. Omnes tamen illa consequebatur, omnes necabat. Et ideo homines iam dicti fuere mortales, quod morti subiecti. Tandem novus David castra hominum, sublunarem hunc mundum, ingressus, Christus inquam, Rex et Servator noster, arripit baculum, lignum nimirum Crucis proditque contra mortem pugnaturus. Quid vero tu, vorax bes- tia? Etiamne hic acuis dentes? At ego video, te a ligno ortam, hoc ligno conficiendam. Parvulus iste, super [Mv] cuius humerum principatus eius, merito tibi metuendus. Quae hactenus gigantes etiam devorabas, nunc certe pusionem non degluties. “Humiliavit” quidem ille “semetipsum factus obediens usque ad mortem”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==