1066 christus patiens obiiciens ei eandem formam eandemque naturam, mortalitatisc quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem”90. Ideo enim humanam carnem, famularem cultum induit, ut mori posset: at illam carnem voluit nullo peccato inquinatam fuisse, ne mors per peccatum in mundum ingressa videretur in eum iuris aliquantulum praetendere, ac proinde cum suo mancipio, non cum Domino putaretur fuisse congressa. a add.”vobis” (BSV) b “et non” (ibid.) c “immortalitatis” (CP) erronee Armatus igitur infirmitate nostra, dicam verius, indumento servilitectus, mortem Codrus noster, Christus noster aggressus est; moriensque eam vicit, et ictu quo fuit ab ea percussus eandem triumphavit: “aillic plagam accepit mors a mortuo corpore lethali vulnere caesaa” (Chrysost. hom. 6 ad Col.)91. Sperabat [L 4r] se mortuo in Cruce Rege nostro mors insolentissima victricem futuram, et en victa debellataque est; mors Regis populo salutem peperit sempiternam. a-a “illic vulnus accepit diabolus, cum id lethale accepisset a corpore mortuo” (PG) 2. David nondum ex ephebis egressus castra Saulis Israelitarum Principis cum annona fratribus militantibus allata ingressus, intellexit Goliathum Philisthaeum Hebraeis agminibus insultare; quod ex illis nemo singulare certamen inire velllet, auderet nemo. Licet ea conditio certaminis proponeretur, ut si quis ipsum stravisset, Philistaeos in uno Goliatho haberet omnes debellatos, ac servos. Commovit haec hostis improbi arrogantia generosissi mum fortissimi Adolescentis pectus, itaque ad duellum sacrum cum Gigante superbo ineundum pro aris focisque divini populi sese offerens admittique in aciem postulans: “Quis”, ait, “est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis” (1 Reg [Sam] 17, 26). “Non concidat cor cuiusquam in eo: ego [...] vadam, et pugna90 Textum s. Leonis Magni hic allegatum in eius operibus invenire non potui. 91 Ioannes Chrysostomus, In Epistolam ad Colossenses Commentarius, c. II, Homilia VI : PG 62, 341.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==