1065 discursus vii. mors mortis obiecit; ut mortem per vindictam reperiret, unum falce percussit. Occiditur, ut homicida, ut vilis, non ut Rex Atheniensium; at caede sua hostem vincit89. Dixi haec, ut hominis clarissimo facinore divinum redderem facilius intellectu. Comparationem inter Codrum et Christum nul- lam penitus admitto: sed ingeniis, quae non omnia Sacramenta caelestia capiunt, inservio. Rex igitur erat Christus, sed, ut toties dictum, immortalis Rex; Rex erat Christus, sed non unius populi, omnium hominum et [L3r] Angelorum Rex: et quod infinitae Maiestatis ac omnipotentiae fuit, Rex erat et simul Deus erat. Nos vero populus eius et oves pascuae eius. At quam infelices quas lupi rapacissimi, mors atque infernus, invadebant, laniabant, absumebant. Hostes hi non aliter superari potuere, quam per eum; qui cum Rex noster esset, sponte pro nobis occidi vellet. Ipse Caiphas Hebraeus Pontifex, quamvis huic nostro Domino infensissimus, hoc tamen oraculum in concilio suorum collegarum de illo protulit: “Expedit a, ut unus moriatur homo pro populo, neb tota gens pereat. Hoc autem”, subiicit Ioannes, “a semetipso non dixit, sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit: quod Iesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum” (Io 11[, 5052]). Moriendum itaque fuit Christo Regi Nostro, si mortem vincere ac delere, cui nos omnes iam in praedam cesseramus, constituerat. Sed Deus mori non potuit: [L3v] quis in Deum assurexisset? quis ei ferrum intentasset? quis caedem fuisset molitus? “Itaque Omnipotens Dominus” (sunt D. Leonis verba) “cum saevissimo hoste non in sua Maiestate, sed in nostra congreditur humilitate, 89 Cf. Valerius Maximus, Factorum et Dictorum Memorabilium Libri Novem, ed. C. Kempf, Lipsiae 1888, pp. 207-208, ubi in libro IV, c. VII, §7, Ext. 1 invenitur hoc “factum memorabile” hic descriptum. Notandum est quod P. Papczyński ex hoc libro textum: “Rex Atheniensium....occubuisset” quasi ad verbum allegavit. Tunc in opere Valerii Maximi sequitur: “Quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebuit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus vulneraret. Id postquam cognovit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. Cuius interitu ne Athenae occiderent[ur] effectum est”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==