1064 christus patiens Iesus “emissa voce magna expiravit “. O fatum! [L2r] Lugete dura marmora, Scissaque saxa, petrae: Sol nube maeroris diem Obvestiat Serenum: Concussa tellus acriter Potenter ingemiscat: Natura tota ne gravem Coerceat dolorem. Tu solus triumphum adorna, mortalis. Quando quidem mors, ille nostri generis carnifex, ille totius orbis tyrannus, morte Vitae devictus succubuit. O gaudium! Iuvat hanc pugnam felicissimam victoriamque gloriosissimam disertius proponere. Aera sonate, Viri; Vitae Dux, arbore nixus, Congreditur morti: reliqui spectate duellum. 1. Rex Atheniensium Codrus, quod Valerius Maximus nitidissimus scriptor88 memorat (l. 4, c. 6), cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata, ferro igneque vastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit, perque legatos sciscitatus est: quonam modo illud tam grave bellum dis- cuti posset? Responsum: ita [L2v] finem ei fore, si Rex ipse hostili manu occubuisset. Quid hic putatis Codrum egisse? quod amor Patriae persuasit. Mori decrevit. At hostes cati atque cauti decrevere: ne Codro manus ullus iniicere auderet, etiam se obtrudenti. Vivere illum optabant, se vincere. Reperit tamen prudentia viam, qua fortitudinis gloria, qua salus Patriae pararetur. Deposito cultu regio Cordrus famularem induit; petulantium hostium globo se 88 Uti iam anotatum est (v. supra, Disc. II, no. 4), Valerius Maximus opus in quo collectanea facta et dicta memorabilia continentur scripsit; quod opus anno 31 d.C. editum est. Laudatur ab auctore CP (magistro rhetoricae!) uti “nitidissimus scriptor” quia in hoc opere quod “raccoglie... esempi per scuola di retorica, lo stile... è tipicamente di scuola: la maniera è nella costante ricerca dell’effetto, nelle apostrofi, nelle contrapposizioni, perchè appunto ogni episodio sia stilizzato in esempio” (Momigliano A., op. cit.).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==