1063 discursus vii. mors mortis sas, et gloriam, et nobilitatem, et sanctimoniam veram, et omnipotentiam quandam simus consecuturi. Crucem igitur (loquor cum Damiano purpurato86): “quisquis desiderat ab omni vinculo maledictionis absolvi, et plenam novae gratiae benedictionem consequi, crucem, inquam, diligat, ex qua a omnis pulchritudo benedictionis emanat. Per Crucem se Dei mandatis adstringat. Per Crucem effrenis carnis incentiva cohibeat” (serm. de imit. Cruc.)87. a add. “videlicet” (PDIC) Mi Iesu crucifixe, crucem non sperno, sed ulnis Ambabus tentae basia mille facio [L1v] Mi Iesu crucifixe, volo tecum in cruce figi. Fac, quod iussisti me facere, ut faciam. Discursus VII Mors Mortis Iesus autem emissa voce magna expiravit” (Mc 15[, 37]). Tandem Verbum caro factum obmutuit sponteque cum vita os clausit: Rex atque factor temporum diem suum inter mortales finivit, spiritus omnia vivificans Patri se reddidit, Peregrinus caelestis in terra durum iter absolvit, Ignis consumens omnia extinctus est, Fluvius egressus de loco voluptatis ad irrigandum terrestrem paradisum exsiccatus, Gigas a summo caelo delapsus ad currendum viam defecit, Sol iustitiae passus eclypsim, Magister verba vitae aeternae habens morte sublatus est, Bonus Pastor pro ovibus animam posuit. 86 Cf. Roczkowski Julian, Piotr Damian św. († 1072): PEK XXXI-XXXII, 202, ubi legitur quod Petrus Damianus a Papa Stephano IX Cardinalis creatus est. 87 Petrus Damianus, Sermo De Inventione S. Crucis, in: B. Petri Damiani Monachi Ordinis S. Benedicti, S.R.E. Cardinalis Episcopi Ostiensis, et Doctoris sanctissimi..., Opera, Romae 1606, t. II, 55.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==