Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1062 christus patiens dit, fateatur atque suae in Crucifixum fidei et amoris testimonium propria morte sanguineque consignet84. Hanc autem quoniam in Cruce, quam nullibi alias exercuit, potestatem exercet Iesus crucifixus, quis eam Cruci non attribuat? quis per Crucem neget esse acquisitam? Non enim ante suum obitum, sed post anastasim suam coram discipulis suis gloriatus est, omnipotentissimum se esse caeli terraeque Monarcham, cum diceret: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra” (Mt 28[, 18]). “aAc si manifeste diceret” (Anastasii Sinaitae nobilissimum acumen est) “auctorem gloriae istius Crucem esse et per Crucem irrogatam mortema: bquia nunquam per omnem vitam magis declaravit potentiam suamb “85. [L r] a-a “ut iam manifeste demonstratum sit, huius gloriae causam esse crucem, et mortem per crucem” (PG) b-b om. “quia... potentiam suam” (ibid.) 5. Quod cum ita sit, adoremus et summa veneratione prose- quamur lignum hoc, quod sui corporis affixu sacratissimi, sui sanguinis effusione, dirae perpessione mortis, summae ostensione potentiae, Filius Dei noster pientissimus atque clementissimus Salvator, gloriosissimum, nobilissimum, atque sanctissimum effecit; imo per quod ipse gloriosior effectus est, atque potentior. Neque devitemus vicissim cruces nobis praeparatas, cum per ip84 Cf. Cornelius à Lapide, Comment. in Mt XXVII, 54: CLCE, t. II, 403, ubi legitur: “Multi cum Baronio censent centurionem hunc fuisse Longinum, cui Christi custodia a Pilato sit commissa, quique ex miraculis quae in morte Christi contigerunt, agnoverit Christum esse Filium Dei, eiusque resurrectionis testis et praeco extiterit, ideoque, relicta militia, secedens in Cappadociam, ibique Deo vacans, a Iudaeis occisus martyr occubuerit”. 85 Anastasius “Sinaita”, Oratio IV: De Passione et Impassibilitate Christi, III : PG 89, 1350: Sancti Anastasii, Patriarchae Antchiocheni, De Nostris Rectis Dogmatibus Veritatis, Orationes Quinque. Cf. Raes Alfonso, Anastasio il Vecchio, patriarca di Antiochia, santo: BS I, 1064-1065, ubi legitur: “Alcuni autori [...] evidentemente lo confondono con l’omonimo santo Sinaita, vissuto nel secolo successivo”. Revera itaque auctor texti hic allegati non est s. Anastasius Sinaita, sed s. Anastasius senior († 598/599), auctor quinque dissertationum (v. PG 89, 1309-1362), inter quas illa “De passione et impassibilitate Christi”, ex qua textus hic allegatus provenit. Is non includit verba: “quia nunquam per omnem vitam magis declaravit potentiam suam” (uti propria auctoris CP praesumenda).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==