1061 discursus vi. crux gloriosa corpore“? Agni, non illius typici, sed veri, caelestis, immaculati: qui “coram tondente se obmutuita et non aperuitb os suum” (Is 53[, 7]) coram occidente se. Et haec nobis Arbor non erit sacra, cuius beneficio a percutiente infideles Aegyptios aeternae damnationis edicto liberi evademus? Hoc lignum non erit apud nos gloriosissimum, quod Rex gloriae suo ascensu, quod Agnus Dei suo sanguine nobilitavit, atque consecravit? a “obmutescet” (BSV) b “aperiet” (ibid.) 4. Didicimus id a sanctissimis gestorum Servatoris nostri scriptoribus, eum duos inter latrones medium Cruci [K4r] appensum fuisse: “Crucifixerunt”, inquit dilectus Evangelista, “cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum” (Io 19[, 18]). O infinitae Maiestatis Domine! tune ita despectus es, ut tibi latrones inter moriendum sit? O Sanctissime Sanctorum! tune inter maleficos ac scelestos dependes? tune “cum iniquis reputatus es“82? nasci inter iumenta, et sanctam exhalare animam inter homines iumentis deteriores decrevisti? Sicne tui honoris, gloriae, Maiestatis paene oblitus es? Minime vero, inquit Athanasius: “Corpus in crucem”, verba huius S. Patris sunt, “exaltavit, non tamen per hoc obscurus; sed illustris permanens in seipso, eaque signa edens, quae eum etiam eo tempore non hominem, sed Dei Verbum declararunt” (Athan. de incar.)83. Pendeat et moriatur Crucis in patibulo Rex gloriae; medius latronum in manus Patris commendet suum, et tradat spiritum; dummodo nutu illius obscuretur sol, reboet aether, tellus concutiatur, petrae dissiliant, infernus contremiscat, [K4v] manes e tumulis prodeant, velum templi rumpatur, universa natura obstupescat: turbae denique percutientes pectora in se pariter atque in urbem redeant; et crudelis Centurio educto ex latere crucifixi fidei lumine et flumine redemptionis, Filium Dei, quem confo82 Cf. Mc 15, 28: “Et cum iniquis reputatus est”. 83 Textum s. Athanasii hic allegatum invenire non potui, nec in Oratione De Incarnatione Verbi (PG 25), nec in libro De Incarnatione Domini Nostri Iesu Christi, contra Apollinarium (PG 26), nec in libro De Incarnatione Dei Verbi, et contra Arianos” (ibid.), nec in opere dubio De Incarnatione.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==