Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1071 discursus vii. mors mortis “Dominum”, inquit, “Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. [...] Tu autem Rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. [...] Tulit ergo a picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est b” (Dan 14[, 24-26]). a add. “Daniel” (BSV) b add. “draco” (ibid.) O quam insatiabilis est bellua mors voracissima! Nulli statui sexuique parcere visa, eo perpulerat mentes humanas, ut quasi Deam veritae venerataeque sint. Inde templa Libitinae98 erecta ortum habuere, colebaturque mors a prophana mortalitate, quia metuebatur. Sed en caelestis Cracus, en Daniel Sanctissimus Christus Deus noster nos metu hoc liberaturus seipsum huic monstro obiecit, sumendum quidem sed non absumendum. “Nec enim [M4v] aliqua mulier” (disserente aurei oris Praesule)” cumc parit, ita dolet, ut morsd, cum corpus Dominicum comprehendisset, distrahebatur, lacerabatur: et quod in Babylonio dracone factum est, quando accepto cibo crepuit medius, idem in hoc usu venit. Non enim per os mortis Christus e erupit, sed medio draconis ventre eruptof clarissimus evasit “99, nos pariter clarissimos redditurus. c “quae filium” (ICPC) d “illa” (ibid.) e add. “rursum” (ibid.) f “rupto, atque discerpto, ex adytis” (ibid.) Hoc namque nobis per Oseeg vatem pollicitus: “De manu mortis” (dicebat) “liberabo eos, [...] ero mors tua, o mors! Morsus tuusero, inferne” (Os 13, 14). Quapropter iure merito tripudians acclamat Ecclesia: “O magnum pietatis opus!” Mors mortua tunc est in ligno qauando mortua Vita fuit. Cum enim Iesus “inclinato capite” dans morti signum expiraret, ad nos vitae spiritus redibat; cum moreretur, nos fulcitabat; cum letum vinceret, nobis laetitiam parabat immortalis triumphi: Io triumphe! “Absorpta est mors” (exultans insultat morti Paulus) “in victoria. Ubi est, mors, 98 Cf. Giannelli Giulio, Libitina: EI XXI, 65, ubi legitur quod est “divinità romana della sepoltura”, sed “nei poeti designa... la morte”. 99 Ioannes Chrysostomus, Homilia 24 In Epistolam Pauli ad Corinthios Primam, in: op. cit., p. 365, B.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==