1058 christus patiens quam fatali trabi affigeretur. Neque immerito D. Anselmus ea de re secum loquentem divinissimam Parentem sic inducit: “Cum venissetb ad locum Calvariae ignominiosissimum, [...], nudaverunt Iesum unicum filium meum totaliter vestibus suis et ego exanimis facta [Kv] fui; tamen velamen capitis c accipiens circumligavi lumbis suis “75 (Anselmus, aut quisque ille author est in dial. Pas.)76. b “venissent” (ADPD) c add. “mei” (ibid.) Seraphicus quoque Praeceptor77 non dissentit, cum ait: “Spoliatur etiama bet nunc tertia vice coram tota multitudineb”, nempe crucifigendus Iesus, “renovantur fracturae perc pannos carnid applicatos” (l. med. c. 7)78. a “ergo” (BMed) b-b “et nudus est coram tota multitudine: et nunc tertia vice” (ibid.) c “propter” (ibid.) d “ad carnem” (ibid.) Id vero licet nutu divino factum sit ad implendum psaltis regii vaticinium, intentione tamen haud alia factum a carnificibus, quam ut eum maiore ignominia afficerent, si nudum in Cruce spectandum inimicis exposuissent. At quod impii et crudeles homines infamiae causa fecere, hoc mansuetudo summa ac pietas Christo in summam gloriam convertit. Consecravit enim lignum illud execrandum sui corporis attactu sanctissimo, adeo ut post Eucharisticum panem sacrosanctum nihil illa Cruce sanctius habeatur, nihil colatur reverentius, nihil gloriosius agnoscatur. Nec immerito. Si enim locus ille circa rubum, in quo [K2r] ardente Deus Moysi apparuerat, tam sacer a Deo voluit haberi, ut ad eum 75 Anselmus, Dialogus de Passione Domini, c. X: De crucifixione et crucis erectione, in: S. Anselmi Archiepiscopi Cantuariensis Opera Omnia, Lugduni 1630, Pars IV. 76 Dyalogus Anselmi devotissimi de passione Iesu Christi querentis et gloriosissimae Virginis Mariae respondentis est opus dubium s. Anselmi; cf. Nicola De Lyre, OFM, Preceptorium, Coloniae 1504. 77 Sic vocatur s. Bonaventura, Doctor Ecclesiae, notus uti “Doctor Seraphicus” († 1274), utpote membrum Ordinis Fratrum Minorum s. Francisci; cf. Bonnefoy Giovanni Francesco, Bonaventura, santo. Dottore della Chiesa: ECat II, 1837-1845. 78 Bonaventura, Meditatio Quomodo dominus crucifigitur presente matre, in: Meditationes devotissimae totius vitae domini nostri Iesu Christi, [Papiae 1490], f. 42r.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==