1057 discursus vi. crux gloriosa O lignum nobilissimum, quod in thronum Regi [I4v] gloriae cessit! Infamis olim, iam nunc est Crux solium, currusque Dei. Tanta quippe Maiestas Crucis est, quanta Maiestas, quanta virtus, quanta fortitudo, quanta patientia, quantus amor in nos Crucifixi. Quis enim hanc Sacratissimam Crucem occupat? Augustus noster. Qua culpa occupat? salutis nostrae! Quo animo occupat? suavissimo ac fortissimo. Brevissime haec omnia, sed gravissime B. Isidorus complexus: “Propter nos”, inquit, “Dei filius passus est; neque immutatus est; neque ira commotus in eos, a quibus tot iniuriis afficiebatur; nihil respondens, sed ad aenei serpentis similitudinem immobilis manens” (orat. 25)72. Quodsi demum non locus virum sed vir locum nobilitat, cogitate si potestis, quae nobilitas ignobilis quondam Ligni modo esse debeat, quod appensu nobilitavit suo is, cuius dignitatem, excellentiam, splendorem, nullus comprehendere sufficit intellectu. Propterea nunc, Hieronymo notante, “Regum purpuras et ardentes [Kr] diadematum gemmas, patibuli salutaris pictura condecorat; aattende gloriam Crucis ipsiusa “73: “quod”, addit Augustinus, “iam in fronte Regum Crux illa fixa est, cui inimici insultaverunt“74. a-a om. “attende... ipsius” (PL) 2. Verum desideratis opinor pro vestra in crucifixum Regem gloriae pietate modum ipsius crucifixionis cognoscere. Matthaeus hunc insinuans compendiosissime: “Postquam”, inquit, “crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per Prophetam, dicentem: ‘Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestemmeammiserunt sortem’” (Mt 27[, 35]; Ps 21[, 19]). Ex quibus verbis facillime coniicere possumus: detractam fuisse Christo Domino sacram togam, prius- 72 Textum hic allegatum invenire non potui. Videretur quod provenit ex operibus s. Isidori Episcopi Hispalenis, iam in Disc. IV, 3 allegati, sed inter eius “Opera Omnia” nullae “Orationes” extant. Sed neque in “Oratione 25” Isidori Clarii, Epis- copi Fulginatis, hunc textum inveni. 73 Hieronymus, Epistola CVII ad Laetam: PL 22, 870. 74 Augustinus, Enarratio in Psalmum LIV, v. 10 : PL 36, 637.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==