Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1056 christus patiens et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis eius, ut crucifigamus eos “: et “crucifixerunt” (2 Reg 21[, 5-6. 9]). Non [I3v] poterat gravius innocentis populi caedes vindicari, quam per funestissima regiae sobolis in cruces elatae supplicia. Sed fuerit, saneque fuit, haec filiorum nepotumque Saulis infamia iustissima, quod non ferro, ut heroes decuit, sed cruce perierint. Filius vero Dei, Dominus noster ac Servator, quid patravit sceleris, quod instantissime sit ad supplicium Crucis a populo Iudaico postulatus? Nihil penitus cruce dignum admisit, nihil. At voluit morte sua crucis ignominiam abolere, eamque reddere gloriosissimam, tum quod Crucis in ligno damna ligni resarciverit tum quod eam sanguine proprio consecraverit summopereque nobilitarit. 1. Immiserat Deus in Hebraeum populum serpentes igneos, per hos murmur illorum puniturus. Cumque ferae bestiae plagis plurimos morteque confecissent, poenitudine sceleris ducti Moysi duci suo supplicarunt, ut pro eis Numen placando iratum, tam crudelem poenam suis precibus averteret. “Oravit [I4r] ergo Moyses pro populo, et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo; qui percussus aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur” (Num 21[, 7-9]). Vidit aeterna Sapientia, Christus, Dux et legifer noster, humanum genus universum veneno tartarei serpentis infuso, quem primis parentibus nostris obtruserat, fructui interire. Paraturus itaque et adhibiturus huic malo efficacissimum antidotum pro sua in mortales immensa charitate, de hoc ita nos edocuit: “Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: ut omnis, qui credit in euma, non pereat, sed habeat vitam aeternam” (Io 3, 14[-15]). a “ipsum” (BSV) O Crucem gloriosissimam, in qua sublevatus Dei Filius more serpentis, serpentis antiqui virus extinxit, vitam vero nobis attulit immortalem! O lignum felicissimum in quo salus mundi pependit!

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==