1054 christus patiens pro nobis in ea figendus, non habet speciem hominis, tam dire laniatus, tam deformiter exhaustus, tam enormiter [Iv] deformatus? Sed vetat, inquis, ipse statum hunc suum defleri, cum praeteriens mulieres aliquas pie luctu squallentes his ita colloquitur: “Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros” (Lc 23[, 28]). Non repugno veritati, verum causam praesentium lachrymarum cum Divo Leone non approbo: “Solet a binfirmior sexusb”, inquit hic sanctissimus et disertissimus Pontifex, “c pro his qui dad mortem damnantur in lachrymas commoveri etd pro naturae communis consideratione misereri. eHunc planctum non vult Dominus sibi impendi: quia non decete luctus triumphum, nec lamenta victoriam. fIdeo dicitf: Nolite flere super me. Ego crucem volens patior, et mortem in me, quam sum perempturus admitto. Nolite flere promundi redemptione morientem, quem gvidebitis in maiestate Patrisg iudicantem “71. Plorabant nimirum illae mulierculae, non Christum suis peccatis oneratum, sed hominem unum beneficum, et innocentem supplicio afficiendum. [I2r] a add. “enim” (CChrL) b-b “sexus infirmior” (ibid.) c add. “etiam “(ib.) d-d “morte sunt digni, in lacrimas commoveri, et damnatorum exitus “(ib.) e-e “Sed istum sibi planctum Dominus Iesus dedignatur inpendi, quia non decebat” f-f “Denique conversus ad eas, ‘Filiae’, inquit, ‘Hierusalem’,”(ib.) g-g “in maiestate Patris videbitis” (ibid.) Verum nobis ea de causa non est a lachrymis temperandum, quod super dorsum incarnati Filii Dei ingentem scelerum acervum deposuerimus, patibulum ei nostris ex sceleribus fabricaverimus, et super eum prolongaverimus iniquitates nostras. Quas licet ipse tulerit amore nostri fortissime et plenissime expiaverit, nos tamen amore eius exiguas cruces, parvas afflictiunculas, ferre detrectamus; et vel eas refugimus, vel cum querelis multis et quandoque cum turpi impatientia admittimus. Quasi vero ludentes, et potantes, et luxuriantes intrabimus in gloriam alienam, cum ipse Rex gloriae patiendo suam possederit? An illius verborum ac salutaris 71 Leo Magnus, Tractatus de Passione Domini (4 aprilis 445): CChrL 138A, 371-372 (Tract. LXI, n. 3).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==