Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1052 christus patiens 3. Sed quamvis videamus exultantem sub gravissimo Crucis onere Dei Filium ad locum supplicii procedentem; nefas tamen est absque lachrymis tam diro spectaculo nos interesse: cum praesertim simus ipsissimi, qui tam dirum durumque patibulum construxerimus, humerisque illius sacratissimis immitissime iniecerimus. “Supra dorsum meum” (sic per os Davidis quemlibet nostrum Agnus mitissimus incusat) “fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam” (Ps 128[, 3]). Quidquid ab expulsione primi hominis e paradiso ad hodiernum diem, ad hoc ipsum quo loquor momentum scelerum ubique terrarum patratum est, aut deinceps patrandum, hoc totum sanctissimis huius beatissimi atque fortissimi Atlantis69 incubat brachiis, Cruci huic quam baiulat inhaeret, huic triumphali currui quem ducit impositum [H4r] est. Omnes omnium nostrum huic manticae scelerum congestae sunt. Nos quoque huius immanissimi patibuli fabricatores, nos huius mansuetissimi Principis sumus carnifices. “Omnes nos, quasi oves erravimus”, teste Isaia vate, “unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum” (Is 53[, 6]). Et tam grande piaculum vera eius detestatione non expiabimus? Quodsi tam obstinati sumus, ut minime crudelitate hac nostra malitiaque commoveamur; at movere nos debet omnino illius tam miseranda species, quae plane hominis nihil referre videatur. “Non est aei aspectusa, neque decor, et quasi absconditus vultus eius” (Is 53, 2-3). Olim “caput eius” visum fuit sponsae “aurum optimum”, nunc spinae omnia, spinae. Olim “comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus” (Cant 5[, 11]), nunc depressae, evulsae, conspurcatae. Olim “oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae” [ibid., 12], nunc tabe natantes. Olim “genae [H4v] illius sicut areolae aromatum” [ibid., 13], nunc pallidae, sputis faedatae, tumentes. Olim “labia eius b distillantia 69 Auctor hic Iesum Crucem portantem Atlanti comparat quia Atlas “personifica in particolar modo la formidabile forza di portare”, et “in Omero Atlante porta direttamente, cioè sul suo corpo, le colonne che reggono il cielo poggiando sulla terra “; cf. Taccone Angelo, Atlante (Atlas) : EI V, 208.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==