1051 discursus v. onus leve bis adumbravit: “Factus”, inquit, “est principatus super humerum eius” [Is 9, 6]. Principatum vocat iniectum Christo patibulum. Cur ita? Nescio, an verum causam huius rei indagavi; verum hanc esse opinor, quam explicatius propono. Quatuor modis video Principatus acquiri: hereditate, electione, armis, pretio. Regni caelesti heredem esse Christum, imo totius universi, testantur illa quae dixit Paulus: “Constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula” (Hebr 1[, 2]). Electionis deinde iure gaudere Christum his verbis fatetur (sub figura Moysis) Siracides: “Elegit eum ex omni carne” (Eccli 45, 4). Armis quoque ius utrumque sibi asservisse insinuat Salomon: “Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos” (Sap 5, 21), utique pro afferendo totius universi Principatu, quem fastuosus Lucifer ambitiose volebat [H3r] usurpare. Tandem his tribus modis etiam pretium (ut Princeps orbis terrae) Dominus noster adiecit: nec exiguum istud, sed infinitum, inaestimabile, inexhaustum, pretium, vitae, sanguinis, passionis, mortis. Quod sane tum enumeravit plenissime, cum in cruce expiravit. Hoc praedixit ipse antea, cum diceret: “Nunc iudicium est mundi, nunc Princeps huius mundi eiicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum” (Io 12[, 31]). Cum itaque Crucem in ea sublevandus Filius Dei baiularet, Principatum suis humeris ille tum baiulabat, ut optime propheta advertit. Quod si nemo non laetus arripit imperium, neque Filium Dei maerentem decebat esse sub Crucis pondere, in qua ceu regali solio levatus ad se fuit omnia tracturus. “Exultavit igitur ut Gigas ad currendam viam ferendo crucem, ferendo Principatum. Tardius incederet, nisi patibulum quasi penna pennarum, et ala charitatis aptata sanctissimis humeris molem [H3v] excruciati corporis veheret potius, quam veheretur” (ita Laur. Iustin. de triumph. agon. 16)68. 68 Vide supra, Disc. III, no. 1. In indicato opere s. Laurentii Iustiniani (LITA), in c. 16 est sermo de “Via Crucis”, ubi inter alia legitur: “Crux parata super illius imponitur humeros [...]. Dei Filius egredietur de ianua crucem super proprios ferens humeros” (f. 208r), sed textum hic allegatum ibi non inveni.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==