1050 christus patiens fuisse ruituros: tam ponderosum extabat. “Utique a grave pondus Christob Crux ista fuitc”, (pie discurrit Marchantius66) “tum ob corporis eius debilitatem, quod plane exhaustum erat tot plagis, tamque copiosed sanguine profuso, tum ob Crucis longitudinem, et grossitiem[!]e, ac asperitatem quia ex tempore fabricata erat impolita, et rudis, ex omnibus vulneribus unum rursus efficiens [H2r] acerbissimum toto corpore vulnus. Velut novum torcular erat, sub quo caro eius uvae instar rursus premitur, ita, ut plateae Ierusalem aspergantur eius cruentis vestigiis” (opus. 6)67. a add. “ei” (MOPast) b om. “Christo” (ibid.) c om. “fuit” (ibid.) d “copioso” (ibid.) e ita secundum latinitatem Medii Aevi Cum itaque tam gravis fuerit crux isthaec Domino iniecta, quo pacto, aut quare, sub ea dicitur exultasse? In promptu causa est. Alienum onus baiulabat alacriter susceptum; ideo non sentiebat. Levis enim labor omnis videtur, qui sponte assumitur; levior si amici causa assumitur; levissimus, si praemii. Omnia haec Servatori nostro Crucis pondus reddebant levissimum. In eo namque “vere languores nostros” (teste Isaia) “ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit” (Is 53, 4); sponte autem id fecit, iuxta illud psaltis regii assertum: “Voluntarie sacrificabo tibi” (Ps 53, 8). Ex amore nostri fecit: “quiaf dilexit nos” (ait vates Apocalypticus) “lavit nos a peccatis nostris” (Apoc 1, 5). Tandem praemii causa fecit: in Cruce quippe hac gloria eius omnis et imperium sita fuere, uti paulo fusius deduco. [H2v] f “qui” (BSV) 2. Isaias memoratus vates multa de Christo prophetice locutus, etiam hoc iter illius ad supplicium Crucem ferentis his ver66 Cf. Škarvada Jaroslav, Marchant (Marchantius), Jacques († 1648): ECat VIII, 20, ubi legitur quod hic theologus et sacerdos dioecesis Leodiensis “è fra i più celebri scrittori di teologia pastorale del suo tempo”. 67 Marchantius Iacobus, Opusculum VI: Lilium inter Spinas sive De Passione Domini nostri Iesu Christi, Lectio X: De Christo crucem baiulante, in: Iacobi Marchantii Opuscula Pastoralia sive Commistum Migma Pascendis animabus..., Coloniae Agrippinae 1642, p. 366.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==