1049 discursus v. onus leve Discursus V Onus Leve Et baiulans sibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum (Io 19[, 17]). Abrahami sacrorum Patriarcharum principis, et obedientiam, et fidem cupiens Deus experiri, unicum eius filiolum in decrepita senecta non citra naturae miraculum Parentibus concessum, illum ipsum, per quem gens Hebraea numerum stellarum arenaeque [Hr] maris aequatura fuit, illum, inquam, in cuius omnes gentes benedici semine debuerunt, Isaacum sibi iusserat immolari: “Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, [...]” (dicebat seni) “atque [...] offeres eum in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi” (Gen 22[, 2]). Paruit Sanctissimus Parens voci Divinae: nullaque mora iter arripuit destinatum: “tulit quo- que ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum” [ibid., 6]. Progredere felicissimis avibus, divinissime senecio. Iam enim pietate hac tua, fide, atque dilectione, sic tibi Deum fecisti devinctum, ut parsurus Isaaco tuo proprium Natum pro totius generis humani salute destinaverit immolandum. Et en iam ille nutu Patris, voluntate sua, Pilati sententia damnatus ad supplicium, “baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum “. Comitemur eum, Christiani, sed non sine gemitu comitemur. Licet enim illi Crux imposita ONUS LEVE amore nostri videatur, leviorem tamen eam [Hv] fecerimus, si ex nostris peccatis fabricatam agnoscentes, labantem forte sub ea Iesum, vera eorum detestatione concepta, et firmo proposito ea non patrandi amplius facto, fulciemus. 1. Solymaeus Monarcha David, hoc olim in spiritu, quod nunc expendimus, contemplatus haec de Christo Crucem baiulante cecinit: “Exultavit ut Gigas ad currendam viam; a summo caelo egressio eius” (Ps 18[, 6-7]). Et sane fateri debemus omnes, Giganteos Domino nostro humeros fuisse, quum fatale hoc lignum gravissimum prorsus ferebat. Crediderim binos viros sub illo
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==