Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1048 christus patiens sime de ipso Christo Anselmus: “Ut deleretur”, ait, “chirographum, quod adversum nos erat per peccatum” (opinor superbiam), “arundinem assumpsit” (Tract. de Pas.)65. Reges Assyrios nemini licebat [G4r] accedere nisi vocato. Hinc, dum Hesterem urgebat Mardochaeus, ut Assuero pro sui populi salute supplicatum iret, respondit: “quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium Regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte Rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere” (Est 4[, 11]). Cum Servatorem nostrum voluisset populus ad satietatem ab eo pastus Regem creassea, fugit, et quidem in solitudinem solus. Nunc vero spinis redimiri, arundineum sceptrum gestare plane gaudet, ac “novarum poenarum ardore sustentatur amans”: ut quisquis eum peccator precator accedat, arundineam virgam hanc ad eum in signum clementiae protendat, et absolutum penitus in gratiam recipiat. a potius “creare”, quia est hic casus actus qui fit non prius, sed eodem tempore ac actus verbi (“voluisset”) a quo regitur. Vivat aeternum Rex noster clementissimus! Vivat Iesus! qui despici voluit, ut nos redderet honorabiles; purpura detrita amiciri, ut nos vestimentis gloriae ornaret; spineo diademate redimiri, ut [G4v] immortali laurea donaret; arundineo sceptro decorari, ut per eius humilitatem clementer elevati paratum nobis regnum a constitutione mundi possideremus. Vertit nobis contemptum suum in honorem, poenam in veniam, metum in securitatem, tormenta sibi a nobis illata in nostram beatitudinem. Salve igitur; quamvis vilis te purpura vestit, Quamvis spina caput replet, arundo manum. Salve, Rex regum. Iudaeus Caesaris esto. Praeter te, Iesu, Rex mihi nullus erit. 65 Uti iam supra dictum est, Tractatum de Passione inter opera s. Anselmi invenire non potui, sed textum hic allegatum nec in aliis operibus s. Anselmi (nec in meditatione ubi sermo est de Passione Iesu Christi) invenire potui.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==