1047 discursus iv. spineum diadema O amorem inauditum! quo mors arcetur, vita producitur, ut pro perditis maiora perferantur! Lethiferae spinarum cuspides usque cerebri claustra penetrantes avertunt a Rege mortem in cruce morituro; sanguisque inde profluens alimentum fit ingenti animo, ne deficiat ante tempus occisionis in apparatu coronationis, qui debet a ligno regnare Deus. Nimirum non e spinis tantum, sed ex fatali pariter arbore colligendi erant Orbis Reparatori “flores fructus- quea honoris et honestatis” (Eccle 24, 23). a “mei fructus” (BSV) Quod dum versabat animo, quasi recens pugil aciem ingressus nil vulnera mortifera licet moratus ad eam, plagis factus vivacior, et animosior, luctam ardenter anhelabat, quae ipsi tanto splendidius decus, tanto ampliorem gloriam erat allatura, [G3v] quanto difficilius erat consummatu, quod perficiendum restabat. Sic, sic “novarum poenarum ardore sustentabatur amans”. 4. Veniamus tandem ad sceptrum scenici Regis apud Hebraeos, apud nos et Caelites Altissimi contemplandum. “Posuerunt”, inquit Matthaeus, “arundinem in dextera eius” (Mt [27, 29]). Hacne virga regia, per quamb reges regnant, principes imperant, potentes decernunt iustitiam, decoratur? Ita sane. Quamobrem? ut humilitate sua nostram superbiam deleat. Typus humilitatis est arundo: nam ut haec cuivis ventulo colla substernit, minimo non resistit, sic animus demissus omnes adorat, omnibus inclinatur. b “quem” (CP), ob errorem uti videtur typographicum Humillimus erat, de quo Veritas: “quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? “64 (Mt 11[, 7]). Quapropter veris64 Non videtur quod his verbis Christus (“Veritas”) voluit Ioannis Baptistae humilitatem laudare. Potius eius soliditatem fidei laudat, removendo suspicionem “Ioannem mutasse sententiam suam de Iesu, ut cum prius eum putarit esse Messiam, iam de eo dubitet, ideoque discipulos id interrogatum ad Iesum miserit”, quasi diceret: “Ne putetis, o Iudaei, Ioannem aliter de me nunc sentire, quam ante senserit; Ioannes enim non est arundo quae vento huc et illuc agitatur, ut leviter aliquid asserat, ac postea idipsum ob dicta hominum reciprocet et revocet; sed est velut quercus, quae immota in veritate et constantia contra detrahentium flabra consistit” (Comm. in Mt XI, 7 : CLCE I, 387).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==