1046 christus patiens thor fuisset. Inde merito et pientissime conquestus Basilius Mag- nus58 “aFlorida quidem” ait “est rosa, sed mihi tristitiam infligit. Nam quotiescumque florem hunc video, peccati mei admoneor, propter quod terra, ut spinas et tribulos proferret, condemnata esta “(hom. de Parad.)59 a-a “Florida rosa est, at, maesto me animo facit. Quotiescumque enim florem conspicio, in mei memoriam peccati redeo, cuius reatu indictum terrae, ut mihi spinas ac tribulos germinet” (PG) Verumtamen non illud solum primaevum, alia quoque peccata mortalium spinae sunt. Rectissime aurei oris Praesul60 hoc tangens: “Quicumque”, ait, “peccaverit, quasi erinaceusa est plenus spinis” (in Psal. 90)61. Quamobrem cum simus non sine peccatis universi, sumus eiusmodi erinacei, spinasque nos sacro augustoque Christi vertici cruentando atque terebrando impie commodavimus. Ille tamen pro sua in nos dilectione maxima hoc inauditum tormenti genus tam fortiter et hilariter sustinebat, ut plura gravioraque expeteret, adeo, ut hae spinae novum in eo patiendi ardorem, que- madmodum doctissimus [G3r] deprehendit Tertullianus 62, viderentur excitasse: “Dominica Christi tempora”, ait hic vetustissimus Scriptor, “lancinaverunt mortiferis quidem vulneribus spinae; sed novarum poenarum ardore sustentabatur amans “63. a “ericius” (ICPH) 58 S. Basilius, dictus “Magnus”, Doctor Ecclesiae († 379). 59 Basilius Magnus, Oratio: De Paradiso: PG 30, 66. 60 S. Ioannes Chrysostomus, archiepiscopus Constantinopolitanus, Doctor Ecclesiae († 407), “aurei oris” vocatus, quia fuit “il più grande oratore cristiano, uno dei più grandi oratori di tutti i tempi “; cf. Cataudella Quintino, Giovanni Crisostomo, santo: ECat VI, 534-535ss. 61 Ioannes Chrysostomus, Expositio Psalmi Nonagesimi, in: D. Ioannis Chrysostomi vere Aureae in Psalmos Homiliae, Venetiis 1549, f. 75v. 62 Tertullianus (Quintus Septimus Tertullianus Florens), eminens scriptor ecclesiasticus, (ca 160-240); cf. Pellegrino Michele, Tertulliano: ECat XI, 2025-2033, ubi legitur quod “è una delle figure di maggior rilievo dell’antichità cristiana, il più vigoroso fra gli apologisti e i polemisti dei primi secoli [...], scrittore fra i più potenti di tutta la latinità”. 63 Tertullianus, De Corona XIV, 4: CChrL 2, 1063, ubi tamen inveni textum qui continet solummodo aliqua verba textus ab auctore allegati: “Quae tunc Domini tempora et foedaverunt et lancinaverunt”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==