Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1045 discursus iv. spineum diadema Invitabat aliquando sponsarum aliqua Solymarum puellas ad coronationem Salomonis inspiciendam: “Egredimini”, dicebat, “et videte, filiae Sion, Regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum Mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis eius” (Cant 3[,11]). Plus quam Salomon hic, cuius ad coronationem nos Isidorus56 convocans: “aEgredimini”, inquit, “ad videndum [...] Coronam spineam, quam Christi capitia imposuit Synagoga” (de Pass. cap. 30)57. a-a “Exite et videte [...] coronam spineam, quam capiti eius” (INPR) Uterque Ierosolymis coronatur, et Salomon et Christus; at ille auro gemmisque candentibus, hic spinarum aculeis horrido redimitur diademate; ille ad gloriam, hic ad ignominiam; ille a matre carissima, hic a pessima noverca Synagoga; ille die desponsationis, hic die occisionis; ille cordis in laetitia, [G2r] hic in pectoris luctu. Ah! ad tam triste spectaculum, ad tam funestum lugubremque apparatum contemplandum, quis prodeat? Prodeundum tamen est. Qua de causa? Ut agnoscamus caelestem Salomonem peccatis nostris coronatum. Id vero qui fieri potuit? Scilicet nam perspectum nobis est, originem spinarum et peccati unam eandemque fuisse: cur enim Deus terrae maledixit, ut spinas et tribulos germinaret, nisi quod offensus ab Adamo Parente nostro communi, et a nobis in Adamo universis, gravissime fuisset scelere illo superbiae et rebellionis! Superbiae, quia Dii esse volebamus, boni malique scientes; rebellionis, quia praeceptum sanctissimi atque optimi Conditoris nostri de non comedendo vetitae arboris mortifero fructu impudentissime violavimus. Plectitur itaque primum origine peccatum spinis terrae insitis; at etiam Christo pro eodem spinea Corona plectitur; minime tam deformiter et crudeliter coronando, nisi [G2v] peccatum nostrum spinas in terra seminasset, huiusque teterrimae coronationis au56 Cf. Madoz Giuseppe, Isidoro di Siviglia, santo, Doctor Ecclesiae († 636): ECat VII, 254-258. 57 Isidorus, De Nativitate Domini, Passione, et Resurrectione..., Libri Duo, Haganoae 1529, c. 31(!): “Quia spinis coronatus est”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==