1044 christus patiens Honor autem Mardochaeo tantus in praemium detectarum, quas duo ex Eunuchis Regi tetenderant, insidiarum, decretus fuit atque exhibitus. Oquantomaiora nos universi una cumimpia Synagoga Hebraea a Dei Filio supra reges omnes excellentissimo atque dignissimo beneficia accepimus! Et quo honore a nobis affectus est? “Indutus est”, (uti refert Isaias), “vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli” (Is 59, 17). Quae scelera nos perpetravimus, Pater aeternus vindicat in Filio; quas [Gr] plagasmeruimus, huic infliguntur: zelus in illum effunditur, quem subire nos debuimus. Unus aliquis Regum Phaeniciae, quod Iosephus, Hebraeorum Livius52, Antiquitatum libro quarto memorat, placaturus Deos “purpuratum filium sacrificio exposuit”53. De nostro Salvatore D. Hieronymus54 “singularitatem”, inquit, “sacrificii indicans veste visus est purpurea ante populum” (in cap. Mt 25)55. At quae isthaec sacrificii singularitas? Nempe Sacrorum ipse Princeps et Author, Creator Sacerdotum et Sacerdos Summus, exponitur sacrificandus. Furor Dei iustissimus humanae malitiae merito succensentis placandus erat. Quis vero Deum digne placasset, nisi Deus? Ergo sibi satisfacturus irratissimus Pater cae- lestis “purpuratum Filium”, volentem, et se ad id sponte offerentem, “sacrificio exposuit “: “Indutus est” etc. 3. Obruit me tantae dignationis immensitas: non possum capere, non possum, tantamdilectionem. Itaque provehor [Gv] ulterius: a Purpura ad Coronam caelestis Augusti progredior. Ad Coronam, inquam, vilem simul et crudelem: vilis, nam spinea; crudelis, nam acuta, dirissimeque capiti impacta atque impressa. 52 Cf. Momigliano A., Giuseppe, Flavio (Flavius Iosephus) (n. 37-38 d.C.): EI XVII, 376-377. Vocatur hic “Hebraeorum Livius”, quia sicut Titus Livius (59 a.C.-17 d.C.) fuit historicus Romanus (in Ab urbe condita libri historiam Romae scripsit), ita Flavius Iosephus fuit historicus Iudaeus (in Antiquitates Hebraicae scripsit “un’ampia storia di Israele dalle origini all’inizio della ribellione contro Roma”). 53 Nec in libro quarto, nec in aliis libris Antiquitatum textum hic allegatum invenire potui. 54 Cf. Cavallera Ferdinando, Girolamo, santo († 420): ECat VI, 652-661. 55 Textum hic allegatum in Commentariis s. Hieronymi in Matthaeum, Libri IV: CChrL 77, 263-279, invenire non potui. Notandum est quod datur error in citatione: “Mt 25”, quia hac de re non legitur in Mt 25, sed in Mt 27.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==