1043 discursus iv. spineum diadema esse” (Lc 23[,2]). Itaque maiore ut despicientia afficeretur, regem quidem illum, sed scaenicum, regia purpura tectum sed detrita ac lacera, regio diademate [F4r] sed e spinis compacto, regio sceptro sed arundineo spectabilem adoraverunt illusorie, ac salutaverunt: “Ave rex Iudaeorum” [Mc 15, 18]. a “dicebat” (CP), quod tamen pro errore (typographico) retinendum est, quia secundum contextum hoc verbum referendum est ad “principes”, et non ad Lucam (qui “dicebat”), etsi in CP citatio ad Lucam (“Luc. 23”) immediate post verbum “dicebat” sequatur. Revera auctor aliis in locis, referendo locutionem ad scriptorem textus allegati, numquam tempore Imperfecto utitur. Et quod pectus Christianumdurius adamante, tam funesta acerba, immani, et infami Domini dominantium coronatione non movebitur? Qui tam sunt aridi oculi, quibus hoc tristissimum atque terribile spectaculum saltem tot lacrymarum guttas, quot vident e cruentato vertice ac fronte Servatoris emanare sanguineas, non eliciat? Quae mens tam barbara, atque inhumana, quam Hominis Dei, (proh! quanta!) despectio et cruentatio non liquefaciat? 2. Nam si Purpuram hanc ipsius ante reliqua signa ludibrii et crudelitatis non tam curiose quam pie suspiciamus, et non tam corporeis oculis, quam devotae mentis lumine obeamus, quam tum ab ea non dedecoris modo, verum etiam contemptus in speciosiorem formam prae filiis hominum promanare sentiemus? Olim Israelita Mardochaeus iussu [F4v] Regis Assueri per Amana Principem supremum in Urbe regia Susan regia veste ornatus, regio diademate fulgidus, regio impositus quadrupedi, per urbis omnia compita honorificentissime circumductus est, populo tam laeti spectaculi magnificentissimae pompae oculos commodante universo, Amanb vero loco praeconis invita licet lingua pro- clamante: “Hoc honore condignus est, quemcumque Rex voluerit honorare” (Est 6[,11]). a “Amanum” (CP) erronee, quia Aman est nomen indeclinabile secundum editionem Vulgatae Bibliae Sacrae ex anno 1929; cf. supra, Disc. I, 1, no. a. b “Amano” (CP) erronee, per eandem rationem.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==