1041 discursus iv. spineum diadema terminabiles? Suspira, fuge, festina ad flagella Servatoris cum vera poenitudine: “Sperantem in Domino”, ne iustitia plectat, “misericordia circumdabit” [Ps 31, 10]. Metuis et tu, qui timoratioris es conscientiae, non tamen commissis aut omissis aliquibus cares, ob quae olim in piacularem carcerem sis amandandus? Recurre ad flagellatum Iesum: “Sperantem” in eo “misericordia circumdabit “. Nam “asi pro tua, ut dignum est”, ita sentiente Divo [F2v] Augustino, “despicit te iustus Pater caelestis, iniquitate, respiciet tea saltemmisericors pro dilectae Sobolis charitate” (Med. cap. 8)50. a-a “Si me pro mea, ut dignum est, despicis iniquitate, respice me” (ASM) Quodsi forte sit adhuc aliquis, qui iam hic pie flagellatur a Deo temporaliter, ne flagelletur aeternaliter, etiam is flagellatum ante Iesum procumbat; et ipse aut auferet eius flagella, aut minuet, aut ita suavitate caelesti condiet, ut inter ea nonnisi dulcissimas laudes omnipotenti Numini beatissima lingua decantet. O Iesu! enumerare tuas ceu nescio plagas; Sic animi plagas enumerare mei! Sed scio: curandis istis quod certius illae Sufficiant; ergo, quod scio, idemque peto. Discursus IV Spineum Diadema Imponunt ei plectentes spineam coronam (Mc 15[,17]). Coronatio Regum, quam sit gloriosa, non modo celebris, qui aliquando Serenissimi Nostri Regnantis felicissimae interfuerunt inaugurationi [F3r] pluribus referre possunt. Vidimus aureo ves- 50 Augustinus, Meditationes, c. VIII, 4, in: ASM, p. 19.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==