1040 christus patiens factus totus lacteus videretur. Neque hoc diffitetur ipse coram suis Corinthiis ita disserens: “bLac vobis potum dedi tanquam parvulis in Christob “[1 Cor 3, 1-2]; quibus lacte opus est, non solido cibo. b-b “Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi” (ibid.) Tertius fons aquam sapientiae salutaris, quam hic Doctor Gentium propinabat universis, designat: “Sapientiam [...] loquimur“, testatur ipse, “inter perfectos: sapientiam vero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram” (1 Cor 2[, 6-7]). [Fv] Igitur sicut Paulini mysteriosi fontes aquae colorem habentes, diversum saporem, sanguinis, lactis et lymphae referunt: ita copiosissime erumpentia flumina de flagellati Christi Domini ac Servatoris nostri corpore lacerato, licet rubea cernantur, vim tamen et virtutem mellis et olei continent; mellis, affectus in peccatores tenerrimi, quorum omnium salutem et conversionem concupiscit Redemptor omnium; olei misericordiae, qua relaxat delicta nostra, poenasque aeternas ac temporaneas nobis indulgentissime remittit propter sanguinem pro nobis ad columnam fusum: “ut sugeret”, quilibet etiam consceleratissimus, “mel de Petra, oleumque de saxo durissimo” [Deut 32, 13]. 5. Huc profecto Rex paenitens collimabat, cum caneret: “Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit” (Ps 31, 10). Quot flagella merentur superbi, avari, libidinosi, furiosi, homicidae, adulteri, raptores, potatores, iniqui, malevoli, periuri, [F2r] blasphemi, impii, sacrilegi, aliique suis nominibus digni scelerati? Omnia solus haec innocentissimus Dei Filius pro omnibus pertulit in suo sacratissimo corpore ad columnam ligatus non tam vinculis ferreis, quam funiculis charitatis: ut in hac eius dirissima, at simul amorosissime suscepta flagellatione citra praesumptionem fiduciam nostram omnem collocantes misericordiam consequamur. Metuis, quisquis es, immanium criminum pondere oppressus, praecipitium inferni, poenasque eius horrendas, inexplicabiles, in-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==