1037 discursus iii. flagella peccatoris verbis Augustini, “meruit poenam, per satisfactionem huius mereatur veniam; cuique pro culpis supererat gehenna, tanto Duce iam confidat revocari ad Patriam. [...] Quid enim deliquit homo, quod non redemerit Filius Dei factus homo?” (med. 8)42. 4. Vellem finire, sed me ligati ad columnam Domini mei adhuc ligatum retinet contemplatio. Itaque date veniam [E3r] diutius huic flagellationi crudelissimae immoranti, et benevolentiam vestram ulterius in ea explicanda progredienti ne substrahite. Siti gravissima gens Hebraea Aegypto educta in solitudine premebatur. Non autem poterat ibi fons aliquis reperiri; non fluidae aut stagnantes aquae, quibus arentia et semimortua labia respergerentur: saxa nempe ac petrae omnia circumquaque occupaverant. Itaque Deus populum illum protervum licet ac rebellem miseratus, Moysi Aaronique Principibus demandat, ut educant ex petris aquas: “Loquimini ad petram”, dicebat, “et illa dabit aquas” (Num 20[, 8]). Moyses vero plura ausus, “percussit virgaa petram et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt” [Ps 77, 20]. a om. “virga” (BSV) Nunc ad Christum, cuius beatissimum rorem tot saeculis in limbo sitientes animae iustorum prope assiduis votis, a gemitibus expetebant. Et licet hanc sitim Pater aeternus potuerit diversimode recreare, ac extinguere; ut tamen insignioris charitatis [E3v] manifestaret documentum, “percussit Petram, et fluxerunt aquae”, “Petra autem erat Christus” (1 Cor 10[, 4]). Quid somnio, ex hac Petra lymphas profluxisse? Cruor, cruor tam copiosus erupit; ut eius exundantiam quaternis Paradisi fluminibus Sanctus Pater Gregorius Nazianzenus43 non fuerit veritus comparasse: “Fluebat sanguis”, inquit ipse, “et de Paradiso illo caelestis cruoris flumina manabant” (Orat. de Chr. pat.)44 42 Augustinus, Meditationes, c. 8, nn. 3. 5, in: ASM, pp. 18-19. 43 Cf. Cataudella Quintino, Gregorio Nazianzeno, Doctor Ecclesiae († 389/390): ECat VI, 1088-1096. 44 Orationem De Christo patiente inter opera Gregorii Nazianzeni non inveni, et textum hic allegatum in aliis operibus eius secundum Indicem Generalem Rerum et Verborum vel Rerum et Verborum memorabilium non inveni.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==