Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1036 christus patiens deploret), quae, nisi peccata nostra fuere? Hac de re sic ipse olim Davidis ore locutus: “Congregata sunt [E2r] super me flagella, et ignoravi” (Ps 34[, 15]). Anselmus Cantuariensis Archipraesul, et disertus et acutus literarum sacrarum penetrator40 haec verba expendens atque exponens: “Strepitum”, inquit, “saevientium plagarum Dominus audiebat, et ignorabat flagella, quae degustabat” (trac. de Pas.)41. Quo pacto ignorabat? Ignorantiam Christo, qui aeterna sapientia est, alicuius attribuere rei, temerarium nimis, imo valde erroneum crediderim. Sciebat ille penitus a quibus et quibus instrumentis caedebatur: quin uti Deus verus ab aeterno flagella sua non ignorabat. Verum tam fuit innocens, tam plagarum immeritus, ut more nostro per Davidem iure pronuntiaverit: “Congregata sunt super me flagella, et ignoravi “: quasi dixerit: Nullius mihi sum culpae conscius, nullius imperfectionis levissimae: nescio delictum ullum proprium, cuius causa tam atrociter verberor. Quis igitur nobis dicet, quod ille, qui scit omnia, ignorare se dicit? Dicet ipse per Isaiam caelestis [E2v] Pater: “Propter scelus populi mei percussi eum” (Is 53, 8). Omnino “vulneratus est” Dei Filius “propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra: dis- ciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus” (Is 53[, 5]). Itaque agnoscere debet unusquisque nostrum, suis peccatis Christum Dominum fuisse flagellatum; et simul ea deploret necesse est, et deploret amarissime, et deploret tamdiu, quamdiu mors illi oculos non eripiet amplius non profuturos. Affundat sanguini Dominico lachrymas, ut et verum erga ipsum amorem profiteatur, et citius veniam obtineat peccatorum: “Ut qui per se”, utor 40 Cf. Vagaggini Cipriano, Anselmo d’Aosta, santo e dottore della Chiesa († 1109): ECat I, 1406-1415. Anselmus anno 1093 Archiepiscopus Cantuariensis (Canterbury) creatus est. Laudatur a P. Papczyński uti “disertus et acutus literarum sacrarum penetrator” forse quia per Anselmum, qui “è essenzialmente teologo, [...] la materia su cui si esercita il lavoro teologico [...] è somministrata dalla credenza della Chiesa, dalla Scrittura, dai Padri [...]. Notevolissima è poi, per la profondità di pensiero e rigore logico di deduzione, la spiegazione degli attributi divini [...]”. 41 Hanc allegationem verificare non potui, quia “tractatum de Passione” inter opera s. Anselmi non inveni et in aliis eius scriptis, in paucis locis ubi est sermo de flagellatione Iesu Christi, textus hic allegatus non invenitur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==