1033 discursus iii. flagella peccatoris rorum, tentationum, infamationum, iniuriarum, et quarumvis adversitatum, molestiarum, acerbitatum, mortificationum, etiam curarum sollicitudinum anxie tatum omnium puncturas, omnia vulnera animi cordisque mei humillime consecro. Alligatus tecum columnae volo esse perpetuo: si me Tibi univeris per charitatem, quis me a Te avellet? si me Tibi adiunxeris per misericordiam, quis me a Te disiunget? Adhaereat anima mea post Te, suscipiat me clementissima dextera Tua. Inhaereat Capiti suo licet indignissimum membrum, et toto patienti sacro corpori tantillus atomus compatiatur. 2. Inspiciamus deinde tam inauditae carnificinae crudelia instrumenta, modumque invisum caedendi. Divus Vincentius Ferrerius Dominicanae familiae singulare lumen36 refert: “aPrimo spinis et vepribus Christum flagellatum; mox flagellis aculeatis, tandem etiam catenis, in quarum extremitatibus [D4v] unci ferrei adhaerebant: ideoque spinis dure, flagellis durius, catenis durissime flagellatuma” (Serm. de paras.)37. a-a “virgas de spinis et vepribus acutissimis habuerunt confectas, quibus cutem aperuerunt. Illis vero fatigatis alii due flagella habuerunt, in quorum summitate erant nodi aculeis acutissimis transfixi carnem sanctam scindentes. Alii autem duo habuerunt catenas habentes uncos in summitatibus, et quasi carnem extraxerunt. [...] ista disciplina fuit triplex, s[cilicet] dura, quia virgis et spinis, et durior, quia flagellis nodatis, durissima, quia catenis ferreis Christus fuit cesus” (VFSH) 36 Vide supra, Disc. I, no. 5. In articulo ibi indicato haec definitio laudatoria s. Vincentii Ferrerii († 1419) plane iustificatur. Forsitan P. Papczyński in eo “singulare lumen” agnovit praesertim ob eius mirabilem activitatem apostolicam (13991412): in sua strenua evangelizatione misterium Christi et suae Ecclesiae praedicabat “attraverso tutte le vie dell’Europa occidentale”. Attamen Ecclesiam etiam suis scriptis illuminavit, inter quae notandum est eius De Vita spirituali opus notissimum valdeque divulgatum (“ebbe attraverso i secoli moltissime edizioni nelle varie lingue”). 37 Vincentius Ferrerius, Sermones hyemales, Lugduni 1558, p. 735 (In die Pa- rasceves Sermo unicus). Notandum est quod in CP datur solummodo summarium textus allegati.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==