1034 christus patiens Lanspergius autem pius omnino scriptor38 hanc atrocissimam flagellationem trutinans: “aLigato”, inquit, “ad columnam Domino, accesserunt sex viri robusti Christum flagellaturi; et flagellis, virgis, ac scorpionibus, in quibus erant unci ferrei, Christus flagellatus fuita”39. a-a 1) “Nudatum Dominum vestimentis ad columnamque magnam ligatum, fecit Pilatus crudelissime a militibus [...], flagellis caedi [...]. Fuit Dominus caesus... virgis, flagellis, et uncis ferreis id est scorpionibus [...] a duobus vel quattuor militibus robustis [...] “(LEP); 2) “Crudelissime itaque flagellatur Iesus ad columnam ligatus. Neque enim leviter flagellatur, sed fortissime, idque a validis viris, [...] Fuit Dominus Iesus caesus (ut multi asseverant) virgis, flagellis et uncis ferreis, qui flagellis fuerant innexi, hoc est, scorpionibus [...] (LHP); 3) “Nudatum Dominum ad magnam alligavere columnam [...]. Ligato Domino Iesu, accesserunt qui erant Dominum flagellaturi duo aut qua- tuor viri robusti, qui virgis ac flagellis et.... uncis quibusdam ferreis, quos scorpiones vocant, innexis, Christum caedebant” (ibid.) Haec instrumenta fuerint divino Corpori Sacratissimo lacerando adhibita; hic modus flagellationis dirissimae a sanctis Patribus pia contemplatione deprehensus. Primo nimirum virgis, et quidem, si Vincentio insistimus, spineis, a binis lictoribus, deinde 38 Cf. Testore Celestino, Lansperger (Lanspergio), Johann (Iustus von Landsberg) († 1539): ECat VII, 896-897, ubi legitur quod hic “monaco certosino” erat “scrittore di ascetica”, utpote in lingua latina scripsit “commentari, in forma di omelie, al Nuovo Testamento”, sed etiam “meditationi sulla vita e sulla passione di Cristo”. Hic definitur uti “pius omnino scriptor” evidenter quia “il concetto centrale da lui svolto rimane sempre l’amore di Dio verso gli uomini e il contraccambio che gli uomini devono dare a Dio”, et forsitan etiam quia “parla con frequenza e con stile commosso e commovente del S. Cuore [...]”. 39 In operibus Lanspergii textum hic allegatum ad verbum non inveni. Videtur tamen quod, sicut in casu allegationis textus s. Vincentii Ferrerii (v. supra, no.6), etiam hic datur solummodo summarium relationis quam Lanspergius de flagellatione Christi fecit, et quidem in tribus locis suorum operum, nempe: 1) Exegesis in Passionem Domini Nostri Iesu Christi, art. 39: Iesus flagellis caeditur”: “Ioannis Iusti Lanspergii, Natione Bavari, Illuminati ac Religiosissimi viri, [...] Opera in 5 tomos distribuita, Coloniae Agrippinae 1630, t. I: De Tempore Sermones in Evangelia et Epistolas, p. 297s; 2) Homilia 32: Iesus ad columnam ligatus flagellatur: ibid., t.III, Coloniae Agrippinae 1629: In Passionem D.N. Iesu Christi Homiliae 56, pp. 71-72 (Art. 32); 3) Ibid., p. 293.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==